itaque propter eos tumultus dictus M. Valerius Maximus dictator magistrum equitum sibi legit M. Aemilium Paulum.—Id magis credo quam Q. Fabium ea aetate atque eis honoribus Valerio subiectum; ceterum ex Maximi cognomine ortum errorem haud baud abnuerim.—Profectus dictator cum exercitu proelio uno Marsos fundit; compulsis deinde in urbes munitas, Milioniam, Plestinam, Fresiliam intra dies paucos cepit et parte agri multatis Marsis foedus restituit.tum in Etruscos versum bellum; et cum dictator auspiciorum repetendorum causa profectus Romam esset, magister equitum pabulatum egressus ex insidiis circumvenitur signisque aliquot amissis foeda militum caede ac fuga in castra est compulsus.—Qui terror non eo tantum a Fabio abhorret quod, si qua alia arte cognomen suum aequavit tum maxime bellicis laudibus,sed etiam quod memor Papirianae saevitiae nunquam ut dictatoris iniussu dimicaret adduci potuisset.nuntiata ea clades Romam maiorem quam res erat terrorem excivit.nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum, custodiae in portis, vigiliae vicatim exactae, arma tela in muros congesta.omnibus iunioribus sacramento adactis dictator ad exercitum missus omnia spe tranquilliora et composita magistri equitum cura,castra in tutiorem locum redacta, cohortes quae signa amiserant extra vallum sine tentoriis destitutas invenit, exercitum avidum pugnae, quo maturius ignominia aboleretur.itaque confestim castra inde in agrum Rusellanum promovit.eo et hostes secuti, quamquam ex bene gesta re summam summram et in aperto certamine virium spem habebant, tamen insidiis quoque, quas feliciter experti erant, hostem temptant.tecta semiruta vici per vastationem agrorum deusti haud procul castris Romanorum aberant. ibi abditis armatis pecus in conspectu praesidii Romani, cui praeerat Cn. Fulvius legatus, propulsum.ad quam inlecebram cum moveretur nemo ab Romana statione, pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat alios, cunctanter ab ruinis vici pecus propellentes, quid cessarent cum per media castra Romana tuto agere possent.haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu movere auderent, iubet peritos linguae attendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset.cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nitorem cultiora quam pastoralia esse, ite igitur, dicite, inquit, detegant nequiquam conditas insidias: omnia scire Romanum nec magis iam dolo capi quam armis vinci posse.haec ubi audita sunt et ad eos qui consederant in insidiis perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad conspectum undique campum prolata signa.visa legato maior acies quam quae ab suo praesidio sustineri posset itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit; interea ipse impetus hostium sustinet.nuntio allato dictator signa ferri ac sequi iubet armatos. sed celeriora prope omnia imperio erant;rapta extemplo signa armaque, et vix ab impetu et cursu tenebantur. cum ira ab accepta nuper clade stimulabat, tum concitatior accidens clamor ab increscente certamine.urgent itaque alii alios hortanturque signiferos ut ocius eant. quo magis festinantes videt dictator, eo impensius retentat agmen ac sensim incedere iubet.Etrusci contra, principio exciti pugnae, omnibus copiis aderant; et super alios alii nuntiant dictatori omnes legiones Etruscorum capessisse pugnam nec iam ab suis resisti posse, et ipse cernit ex superiore loco in quanto discrimine praesidium esset.ceterum satis fretus esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul abesse periculi vindicem, quam maxime volt fatigari hostem, ut integris adoriatur viribus fessos.quamquam lente procedunt, iam tamen ad impetum capiundum, equiti utique, modicum erat spatium. prima incedebant signa legionum, ne quid occultum aut repentinum hostis timeret; sed reliquerat intervalla inter ordines peditum, qua satis laxo spatio equi permitti possent.pariter sustulit clamorem acies et emissus eques libero cum in hostem invehitur incompositisque adversus equestrem procellam subitum pavorem offundit.itaque , ut prope serum auxilium iam paene circumventis, ita universa requies data est. integri accepere pugnam, nec ea ipsa longa aut anceps fuit.fusi hostes castra repetunt inferentibusque iam signa Romanis cedunt et in ultimam castrorum partem conglobantur.haerent fugientes in angustiis portarum; pars magna aggerem vallumque conscendit, si aut ex superiore loco tueri se aut superare aliqua et evadere posset.forte quodam loco male densatus agger pondere superstantium in fossam procubuit; atque ea, cum deos pandere viam fugae conclamassent, plures inermes quam armati evadunt.