Fabius in dextro primo, ut ante dictum est, cunctando extraxerat diem; dein, postquam nec clamor hostium nec impetus nec tela missa eandem vim habere visa,praefectis equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas, ut signo dato in transversos quanto maximo possent impetu incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et commovere hostem.postquam non resisti vidit et haud dubiam lassitudinem esse, tum collectis omnibus subsidiis, quae ad id tempus reservaverat, et legiones concitavit et signum ad invadendos hostes equitibus dedit.nec sustinuerunt Samnites impetum praeterque aciem ipsam Gallorum relictis in dimicatione sociis ad castra effuso cursu ferebantur:Galli testudine facta conferti stabant. tum Fabius audita morte collegae Campanorum alam, quingentos fere equites, excedere acie iubet et circumvectos ab tergo Gallicam invadere aciem; tertiae deinde legionis subsequi principes,et qua turbatum agmen hostium viderent impetu equitum, instare ac territos caedere.ipse aedem Iovi Victori spoliaque hostium cum vovisset, ad castra Samnitium perrexit, quo multitudo multitude omnis consternata agebatur.sub ipso vallo, quia tantam multitudinem portae non recepere, temptata ab exclusis turba suorum pugna est;ibi Gellius Egnatius, imperator Samnitium, cecidit. compulsi deinde intra vallum Samnites parvoque certamine capta castra et Galli ab tergo circumventi.caesa eo die hostium viginti quinque milia, octo capta. nec incruenta victoria fuit;nam ex P. Deci exercitu caesa septem milia, ex Fabi mille septingenti. Fabius dimissis ad quaerendum collegae corpus spolia hostium coniecta in acervum Iovi Victori cremavit.consulis corpus eo die, quia obrutum superstratis Gallorum cumulis erat, inveniri non potuit; postero die inventum relatumque est cum multis militum lacrimis.intermissa inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus omni honore laudibusque meritis celebrat.et in Etruria per eosdem dies ab Cn. Fulvio propraetore res ex sententia gesta et praeter ingentem inlatam populationibus agrorum hosticladem pugnatum etiam egregie est Perusinorumque et Clusinorum caesa amplius milia tria et signa militaria ad viginti capta.Samnitium agmen cum per Paelignum agrum fugeret, circumventum a Paelignis est; ex milibus quinque ad mille caesi.Magna eius diei quo in Sentinati agro bellatum fama est, etiam vero stanti;sed superiecere quidam augendo fidem, qui in hostium exercitu peditum sexiens centena milia, equitum sex et quadraginta milia, mille carpentorum scripsere fuisse, scilicet cum Umbris Tuscisque, quos et ipsos pugnae adfuisse;et ut Romanorum quoque augerent copias, L. Volumnium pro consule ducem consulibus exercitumque eius legionibus consulum adiciunt.in pluribus annalibus duorum ea consulum propria victoria est, Volumnius in Samnio interim res gerit Samnitiumque exercitum in Tifernum montem compulsum, non deterritus iniquitate loci, fundit fugatque.Q. Fabius, Deciano exercitu relicto in Etruriae praesidio, suis legionibus deductis ad urbem de Gallis Etruscisque ac Samnitibus triumphavit. milites triumphantem secuti sunt.celebrata inconditis militaribus non magis victoria Q. Fabi quam mors praeclara P. Deci est, excitataque memoria parentis, aequata eventu publico privatoque, filii laudibus.data ex praeda militibus aeris octogeni bini sagaque et tunicae, praemia illa tempestate militiae haudquaquam spernenda.his ita rebus gestis nec in Samnitibus adhuc nec in Etruria pax erat; nam et Perusinis auctoribus post deductum ab consule exercitumrebellatum fuerat et Samnites praedatum in agrum Vescinum Formianumque et parte alia in Aeserninum quaeque Volturno adiacent flumini descendere.adversus eos Ap. Claudius praetor cum exercitu Deciano missus. Fabius in Etruria rebellante denuo quattuor milia et quingentos Perusinorum occidit, cepit ad mille septingentos quadraginta, qui redempti singuli aeris trecentis decem;praeda alia omnis militibus concessa.Samnitium legiones, cum partem Ap. Claudius praetor partem L. Volumnius pro consule sequeretur, in agrum Stellatem convenerunt. ibi ad Caiatiam omnes considunt et Appius Volumniusque castra coniungunt.pugnatum infestissimis animis, hinc ira stimulante adversus rebellantes totiens, illinc ad ultimam iam dimicantibus spem.caesa ergo Samnitium sedecim milia trecenti, capta duo milia septingenti; ex Romano exercitu cecidere duo milia septingenti.felix annus bellicis rebus, pestilentia gravis prodigiisque sollicitus; nam et terra multifariam pluvisse et in exercitu Ap. Claudi plerosque fulminibus ictos nuntiatum est, librique ob haec aditi.