cervam Galli confixere. tum ex antesignanis Romanus miles illac fuga inquit et caedes vertit, ubi sacram Dianae feram iacentem videtis; hinc hine victor Martius lupus, integer et intactus, gentis nos Martiae et conditoris nostri admonuit.dextro cornu Galli, sinistro Samnites constiterunt. adversus Samnites Q. Fabius primam ac tertiam legionem pro dextro cornu, adversus Gallos pro sinistro Decius quintam et sextam instruxit;secunda et quarta cum L. Volumnio proconsule in Samnio gerebant bellum. primo concursu adeo aequis viribus gesta res est ut si adfuissent Etrusci et Umbri, aut in acie aut in castris, quocumque se inclinassent accipienda clades fuerit.ceterum quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discrimen Fortuna fecerat qua datura vires esset, haudquaquam similis pugna in dextro laevoque cornu erat.Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen, quia ita persuasum erat duci,et Samnites et Gallos primo impetu feroces esse, quos sustinere satis sit; longiore certamine sensim residere Samnitium animos,Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque eorum proelia plus quam virorum, postrema minus quam feminarum esse.in id tempus igitur quo vinci solebat hostis, quam integerrimas vires militi servabat.ferocior Decius et aetate et vigore animi quantumcumque virium habuit certamine primo effudit. et quia lentior videbatur pedestris pugna,equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae iuvenum turmae immixtus orat proceres iuventutis in hostem ut secum impetum faciant: duplicem illorum gloriam fore si ab laevo cornu et ab equite victoria incipiat.bis avertere Gallicum equitatum; iterum longius evectos et iam inter media peditum agmina proelium cientes novum pugnae conterruit genus:essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum conterruit equos.ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat; sternit inde ruentes equos virosque improvida fuga.turbata hinc etiam signa legionum legionunl multique impetu equorum ac vehiculorum raptorum per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul territos hostes vidit, Gallica acies nullum spatium respirandi recipiendique se dedit.vociferari Decius, quo fugerent quamve in fuga spem haberent; obsistere cedentibus ac revocare fusos; deinde, ut nulla vi perculsos sustinere poterat,patrem P. Decium nomine compellans quid ultra moror inquit familiare fatum? datum hoc nostro generi est ut luendis periculis publicis piacula simus. iam ego mecum hostium legiones mactandas Telluri ac dis Manibus dabo.haec locutus M. Livium pontificem, quem descendens in aciem digredi vetuerat ab se, praeire iussit verba quibus se legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium devoveret.devotus inde eadem precatione eodemque habitu quo pater P. Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri,cum secundum sollemnes precationes adiecisset prae se agere sese formidinem ac fugam caedemque ac cruorem,caelestium inferorum iras, contacturum funebribus diris signa tela arma hostium, locumque eundem suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore,—haec exsecratus in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum aciem concitat equum inferensque se ipse infestis telis est interfectus.vix humanae inde opis videri pugna potuit. Romani duce amisso, quae res terrori alias esse solet, sistere fugam ac novam de integro velle instaurare pugnam:Galli , et maxime globus circumstans consulis corpus, velut alienata mente vana in cassum iactare tela; torpere quidam et nec pugnae meminisse nec fugae.at ex parte altera pontifex Livius, cui lictores Decius tradiderat iusseratque pro praetore esse, vociferari vicisse Romanos defunctos consulis fato;Gallos Samnitesque Telluris matris ac deorum Manium esse; rapere ad se ac vocare Decium devotam secum aciem furiarumque ac formidinis plena omnia ad hostes esse.superveniunt deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio et C. Marcius cum subsidiis ex novissima acie iussu Q. Fabi consulis ad praesidium collegae missi. ibi auditur P. Deci eventus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda.itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec facilis pede conlato videretur pugna, iussu legatorum collecta humi pila quae strata inter duas acies iacebant atque in testudinem hostium coniecta;quibus plerisque in scuta rarisque in corpora ipsa fixis sternitur cuneus ita ut magna pars integris corporibus attoniti conciderent. haec in sinistro cornu Romanorum fortuna variaverat.