quid se id aetatis sollicitassent, si alio duce gesturi bellum essent? nimirum adversarium se, non socium imperii legisse sensim exprobrat et invidisse Decium concordibus collegiis tribus.postremo se tendere nihil ultra quam ut, si dignum provincia ducerent, in eam mitterent: in senatus arbitrio se fuisse et in potestate populi futurum. P. Decius senatus iniuriam querebatur: quoad potuerint,patres adnisos ne plebeiis aditus ad magnos honores esset; postquam ipsa virtus pervicerit ne in ullo genere hominum inhonorata esset,quaeri quemadmodum inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria etiam fortunae et in paucorum potestatem vertantur.omnes ante se consules sortitos provincias esse: nunc extra sortem Fabio senatum provinciam dare,—si honoris eius causa, ita eum de se deque re publica meritum esse ut faveat Q. Fabi gloriae quae modo non sua contumelia splendeat.cui autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac difficile, cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro supervacaneo atque inutili habeatur?gloriari Fabium rebus in Etruria gestis: velle et P. Decium gloriari. et forsitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita ut totiens novum ex improviso incendium daret,eum se exstincturum. postremo se collegae honores praemiaque concessurum verecundia aetatis eius maiestatisque; cum periculum, cum dimicatio proposita sit, neque cedere sua sponte neque cessurum;et si nihil aliud ex eo certamine tulerit, illud certe laturum ut quod populi sit populus iubeat potius quam patres gratificentur.iovem optimum maximum deosque immortales se precari ut ita sortem aequam sibi cum collega dent si eandem virtutem felicitatemque in bello administrando daturi sint.certe et id natura aequum et exemplo utile esse et ad famam populi Romani pertinere, eos consules esse quorum utrolibet duce bellum Etruscum geri recte possit.Fabius nihil aliud precatus populum Romanum quam ut, priusquam intro vocarentur ad suffragium tribus, Ap. Claudi praetoris allatas ex Etruria litteras audirent, comitio abiit. nec minore populi consensu quam senatus provincia Etruria extra sortem Fabio decreta est.concursus inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum et pro se quisque nomina dabant; tanta cupido erat sub eo duce stipendia faciendi.qua circumfusus turba quattuor milia inquit peditum et sescentos equites dumtaxat scribere in animo est; hodierno et crastino die qui nomina dederitis mecum ducam.maiori mihi curae est ut omnes locupletes reducam quam ut multis rem geram militibus.profectus apto exercitu et eo plus fiduciae ac spei gerente quod non desiderata multitudo erat, ad oppidum Aharnam, unde haud procul hostes erant, ad castra Appi praetoris pergit.paucis citra milibus lignatores ei cum praesidio occurrunt; qui ut lictores praegredi viderunt Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem misissent.circumfusi deinde cum consulem salutarent, quaerit Fabius quo pergerent, respondentibusque lignatum se ire, ain tandem? inquit, num castra vallata non habetis?ad hoc cum succlamatum esset duplici quidem vallo et fossa et tamen in ingenti metu esse, habetis igitur inquit adfatim lignorum; redite et vellite vallum.redeunt in castra terroremque ibi vellentes vallum et iis qui in castris remanserant militibus et ipsi Appio fecerunt;tum pro se quisque alii aliis dicere consulis se Q. Fabi facere iussu. postero inde die castra mota et Appius praetor Romam dimissus. inde nusquam stativa Romanis fuere.negabat utile esse uno loco sedere exercitum; itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac salubriorem esse. fiebant autem itinera, quanta fieri' sinebat hiemps hauddum exacta.vere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars olim appellabant, praepositoque castris L. Scipione pro praetore Romam ipse ad consultandum de bello rediit,sive ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat quam quantum esse famae crediderat sive senatus consulto accitus; nam in utrumque auctores sunt.ab Ap. Claudio praetore retractum quidam videri volunt, cum in senatu et apud populum, id quod per litteras adsidue fecerat, terrorem belli Etrusci augeret: non suffecturum ducem unum nec exercitum unum adversus quattuor populos;periculum esse, sive iuncti unum premant sive diversi gerant bellum, ne ad omnia simul obire unus non possit.duas se ibi legiones Romanas reliquisse et minus quinque milia peditum equitumque cum Fabio venisse. sibi placere P. Decium consulem primo quoque tempore in Etruriam ad collegam proficisci, L. Volumnio Samnium provinciam dari; si consul malit in suam provinciam ire,