iam tum cum ipse ibi cum collega rem pariter gesserit, fuisse tantum bellum ut nec duce uno nec exercitu geri potuerit; accessisse postea dici Umbros et ingentem exercitum Gallorum;adversus quattuor populos duces consules illo die deligi meminissent. se , nisi confideret eum consensu populi Romani consulem declaratum iri qui haud dubie tum primus omnium ductor habeatur, dictatorem fuisse extemplo dicturum.nemini dubium erat quin Fabius quintum omnium consensu destinaretur; eumque et praerogativae et primo vocatae omnes centuriae consulem cum L. Volumnio dicebant.Fabi oratio fuit qualis biennio ante; deinde, ut vincebatur consensu, versa postremo ad collegam P. Decium poscendum:id senectuti suae adminiculum fore. censura duobusque consulatibus simul gestis expertum se nihil concordi collegio firmius ad rem publicam tuendam esse. novo imperii socio vix iam adsuescere senilem animum posse;cum moribus notis facilius se communicaturum consilia. subscripsit orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus, tum quae ex concordia consulum bona quaeque ex discordia mala in administratione rerum militarium evenirent memorando,quamque prope ultimum discrimen suis et collegae certaminibus nuper ventum foret, admonendo;Decium Fabiumque uno animo, una mente vivere; esse praeterea viros natos militiae, factis magnos, ad verborum linguaeque certamina rudes. ea ingenia consularia esse:callidos sollertesque, iuris atque eloquentiae consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos esse.his agendis dies est consumptus. postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita.consules creati Q. Fabius et P. Decius, Ap. Claudius praetor, omnes absentes; et L. Volumnio ex senatus consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.eo anno prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa supplicationes in biduum senatus decrevit;publice vinum ac tus praebitum; supplicatum iere frequentes viri feminaeque.insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro Bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.verginiam , Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Volumnio consuli, matronae, quod e patribus enupsisset, sacris arcuerant. brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit,cum se Verginia et patriciam et pudicam in Patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur. facto deinde egregio magnifica verba adauxit:in vico Longo, ubi habitabat, ex parte aedium quod satis esset loci modico sacello exclusit, aramque ibi posuit et convocatis plebeiis matronis conquesta iniuriampatriciarum hanc ego aram inquit Pudicitiae Plebeiae dedico vosque hortor, ut quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet,hoc pudicitiae inter matronas sit detisque operam ut haec ara quam illa, si quid potest, sanctius et a castioribus coli dicatur.eodem ferme ritu et haec ara quo illa antiquior culta est, ut nulla nisi spectatae pudicitiae matrona et quae uni viro nupta fuisset ius sacrificandi haberet.volgata dein religio a pollutis, nec matronis solum sed omnis ordinis feminis, postremo in oblivionem venit.eodem anno Cn. et Q. Ogulnii aediles curules aliquot feneratoribus diem dixerunt;quorum bonis multatis ex eo quod in publicum redactum est aenea in Capitolio limina et trium mensarum argentea vasa in cella Iovis Iovemque in culmine cum quadrigis et ad ficum Ruminalem simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupae posuerunt semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis straverunt.et ab aedilibus plebeiis L. Aelio Paeto et C. Fulvio Curvo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi facti pateraeque aureae ad Cereris positae.Q. inde Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum ineunt,tribus consulatibus censuraque collegae nec gloria magis rerum, quae ingens erat, quam concordia inter se clari. quae ne perpetua esset, ordinum magis quam ipsorum inter se certamen intervenisse reor, patriciistendentibus ut Fabius Etruriam extra ordinem provinciam haberet, plebeis auctoribus Decio ut ad sortem rem vocaret.fuit certe contentio in senatu et postquam ibi Fabius plus poterat, revocata res ad populum est. in contione, ut inter militares viros et factis potius quam dictis fretos, pauca verba habita.Fabius , quam arborem consevisset, sub ea legere alium fructum indignum esse dicere; se aperuisse Ciminiam silvam viamque per devios saltus Romano bello fecisse.