Volumnium magnis itineribus in Samnium redeuntem— iam enim Fabio Decioque prorogati imperii finis aderat—fama de Samnitium exercitu populationibusque Campani agri ad tuendos socios convertit.ut in Calenum venit, et ipse cernit recentia cladis vestigia et Caleni narrant tantum iam praedae hostes trahere ut vix explicare agmen possint:itaque iam propalam duces loqui extemplo eundum in Samnium esse, ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum agmen dimicationibus committant.ea quamquam similia veris erant, certius tamen exploranda ratus dimittit equites, qui vagos praedatores in agris palantes intercipiant; ex quibusinquirendo cognoscit ad Volturnum flumen sedere hostem, inde tertia vigilia moturum; iter in Samnium esse.his satis exploratis profectus tanto intervallo ab hostibus consedit ut nec adventus suus propinquitate nimia nosci posset et egredientem e castris hostem opprimeret.aliquanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscae linguae exploratum quid agatur mittit. intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes exire, immobile agmen et sua quemque molientem nullo inter ullos consensu nec satis certo imperio.tempus adgrediendi aptissimum visum est, et iam lux adpetebat; itaque signa canere iussit agmenque hostium adgreditur.Samnites praeda impediti, infrequentes armati, pars addere gradum ac prae se agere praedam, pars stare incerti utrum progredi an regredi in castra tutius foret: inter cunctationem opprimuntur et Romani iam transcenderant vallum caedesque ac tumultus erat in castris.Samnitium agmen praeterquam hostili tumultu tunultu , captivorum etiam repentina defectione turbatum erat, qui partim ipsi soluti vinctos solvebant,partim arma in sarcinis deligata rapiebant tumultumque proelio ipso terribiliorem intermixti agmini praebebant. memorandum deinde edidere facinus;nam Staium Minatium ducem adeuntem ordines hortantemque invadunt; dissipatis inde equitibus qui cum eo aderant ipsum circumsistunt insidentemque equo captum ad consulem Romanum rapiunt.revocata eo tumultu prima signa Samnitium, proeliumque iam profligatum integratum est; nec diutius sustineri potuit.caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti—in eis tribuni militum quattuor— signa militaria triginta, et quod laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et quadringenti, et praeda ingens sociorum; accitique edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque praestituta die.quarum rerum non exstitit dominus, militi concessae, coactique vendere praedam, ne alibi quam in armis animum haberent.Magnum ea populatio Campani agri tumultum Romae praebuerat;et per eos forte dies ex Etruria allatum erat post deductum inde Volumnianum exercitum Etruriam concitam in arma, et Gellium Egnatium, Samnitium ducem, et Umbros ad defectionem vocari et Gallos pretio ingenti sollicitari.his nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis generis hominum haberi iussit.nec ingenui modo aut iuniores sacramento adacti sed seniorum etiam cohortes factae libertinique centuriati; et defendendae urbis consilia agitabantur summaeque rerum praetor P. Sempronius praeerat.ceterum parte curae exonerarunt senatum L. Volumni consulis litterae, quibus caesos fusosque populatores Campaniae cognitum est.itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine decernunt et iustitium remittitur quod fuerat dies duodeviginti; supplicatioque perlaeta fuit.tum de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus agitari coeptum; itaque placuit ut duae coloniae circa Vescinum et Falernum agrum deducerentur, una ad ostium Liris fluvii,quae Minturnae appellata, altera in saltu Vescino Falernum contingente agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse, Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata.tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur P. Sempronius praetor triumviros in ea loca colonis deducendis creare.nec qui nomina darent facile inveniebantur, quia in stationem se prope perpetuam infestae regionis, non in agros mitti rebantur.avertit ab eis curis senatum Etruriae ingravescens bellum et crebrae litterae Appi monentis ne regionis eius motum neglegerent:quattuor gentes conferre arma, Etruscos Samnites Umbros Gallos; iam castra bifariam facta esse, quia unus locus capere tantam multitudinem non possit.ob haec et—iam appetebat tempus—comitiorum causa L. Volumnius consul Romam revocatus; qui priusquam ad suffragium centurias vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli Etrusci disseruit: