Fabius , ubi nulla ex parte hostem loco moveri vidit, Maximum filium et M. Valerium tribunos militum, cum quibus ad primam aciem procurrerat, ire ad equites iubet et adhortari ut,si quando unquam equestri ope adiutam rem publicam meminerint, illo die adnitantur ut ordinis eius gloriam invictam praestent:peditum certamine immobilem hostem restare; omnem reliquam spem in impetu esse equitum. et ipsos nominatim iuvenes, pari comitate utrumque, nunc laudibus nunc promissis onerat.ceterum quando ne ea quoque temptata vis parum proficeret timeri poterat, consilio grassandum, si nihil vires iuvarent ratus,Scipionem legatum hastatos primae legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset occultissime circumducere iubet; inde ascensu abdito a conspectu erigere in montes agmen aversoque hosti ab tergo repente se ostendere.equites ducibus tribunis haud multo plus hostibus quam suis ex improviso ante signa evecti praebuerunt tumultus.adversus incitatas turmas stetit immota Samnitium acies nec parte ulla pelli aut perrumpi potuit; et postquam inritum inceptum erat, recepti post signa proelio excesserunt.crevit ex eo hostium animus, nec sustinere frons prima tam longum certamen increscentemque fiducia sui vim potuisset, ni secunda acies iussu consulis in primum successisset.ibi integrae vires sistunt invehentem se iam Samnitem; et tempore in ipso visa ex montibus signa clamorque sublatus non vero tantum metu terruere Samnitium animos;nam et Fabius Decium collegam adpropinquare exclamavit, et pro se quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio alacres fremunt;errorque utilis Romanis oblatus fugae formidinisque Samnites implevit, maxime territos ne ab altero exercitu integro intactoque fessi opprimerentur.et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam pro tanta victoria fuit: tria milia et quadringenti caesi, capti octingenti ferme et triginta, signa militaria capta tria et viginti.Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. Decius consul iis ad Maleventum castra obiecisset, extractos deinde ad certamen fudisset.ibi quoque plus fugae fuit quam caedis: duo milia Apulorum caesa; spretoque eo hoste Decius in Samnium legiones duxit.ibi duo consulares exercitus diversis vagati partibus omnia spatio quinque mensum evastarunt.quinque et quadraginta loca in Samnio fuere in quibus Deci castra fuerunt, alterius consulis sex et octoginta;nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta, sed multo alia illis insigniora monumenta vastitatis circa regionumque depopulatarum.Fabius etiam urbem Cimetram cepit. ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi pugnantes ferme nongenti triginta.inde comitiorum casa Romam profectus maturavit eam rem agere. cum primo vocatae Q. Fabium consulem dicerent omnes centuriae, Ap. Claudius,consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam ut patricii reciperarent duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis viribus incubuit ut se cum Q. Fabio consulem dicerent.Fabius de se eadem fere quae priore anno dicendo abnuere. circumstare sellam omnis nobilitas; orare ut ex caeno plebeio consulatum extraheret maiestatemque pristinam cum honori tum patriciis gentibus redderet.Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedavit; facturum enim se fuisse dixit ut duorum patriciorum nomina reciperet, si alium quam se consulem fieri videret;nunc se suam rationem comitiis, cum contra leges futurum sit, pessimo pessino exemplo non habiturum.ita L. Volumnius de plebe cum Ap. Claudio consul est factus, priore item consulatu inter se comparati. nobilitas obiectare Fabio fugisse eum Ap. Claudium collegam, eloquentia civilibusque artibus haud dubie praestantem.comitiis perfectis veteres consules iussi bellum in Samnio gerere prorogato in sex menses imperio.itaque insequenti quoque anno L. Volumnio Ap. Claudio consulibus P. Decius, qui consul in Samnio relictus a collega fuerat, proconsul idem populari non destitit agros, donec done Samnitium exercitum nusquam se proelio committentem postremo expulit finibus.Etruriam pulsi petierunt, et quod legationibus nequiquam saepe temptaverant, id se tanto agmine armatorum mixtis terrore precibus acturos efficacius rati, postulaverunt principum Etruriae concilium.quo coacto per quot annos pro libertate dimicent cum Romanis exponunt: omnia expertos esse si suismet ipsorum viribus tolerare tantam molem belli possent;temptasse etiam haud baud magni momenti finitimarum gentium auxilia. petisse pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non possent; rebellasse, quod pax servientibus gravior quam liberis bellum esset.