tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio regum maturior ueniret libertas ultimumque regnum esset quod scelere partum foret.hic L. Tarquinius —Prisci Tarquini regis filius neposne fuerit parum liquet; pluribus tamen auctoribus filium ediderim—fratrem habuerat Arruntem Tarquinium mitis ingenii iuuenem.his duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe dispares moribus. forte ita inciderat ne duo uiolenta ingenia matrimonio iungerentur fortuna, credo, populi Romani, quo diuturnius Serui regnum esset constituique ciuitatis mores possent.angebatur ferox Tullia nihil materiae in uiro neque ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum auersa Tarquinium eum mirari, eum uirum dicere ac regio sanguine ortum: spernere sororem, quod uirum nacta muliebri cessaret audacia.contrahit celeriter similitudo eos, ut fere fit: malum malo aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina ortum est. ea secretis uiri alieni adsuefacta sermonibus nullis uerborum contumeliis parcere de uiro ad fratrem, de sorore ad uirum; et se rectius uiduam et illum caelibem futurum fuisse contendere, quam cum impari iungi ut elanguescendum aliena ignauia esset;si sibi eum quo digna esset di dedissent uirum, domi se propediem uisuram regnum fuisse quod apud patrem uideat.celeriter adulescentem suae temeritatis implet; [Arruns Tarquinius et Tullia minor] prope continuatis funeribus cum domos uacuas nouo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis, magis non prohibente Seruio quam adprobante.tum uero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit regnum esse; iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier scelus. nec nocte nec interdiu uirum conquiescere pati, ne gratuita praeterita parricidia essent:non sibi defuisse cui nupta diceretur, nec cum quo tacita seruiret; defuisse qui se regno dignum putaret, qui meminisset se esse Prisci Tarquini filium, qui habere quam sperare regnum mallet.'si tu is es cui nuptam esse me arbitror, et uirum et regem appello; sin minus, eo nunc peius mutata res est quod istic cum ignauia est scelus.quin accingeris? non tibi ab Corintho nec ab Tarquiniis, ut patri tuo, peregrina regna moliri necesse est: di te penates patriique et patris imago et domus regia et in domo regale solium et nomen Tarquinium creat uocatque regem.aut si ad haec parum est animi, quid frustraris ciuitatem? quid te ut regium iuuenem conspici sinis? facesse hinc Tarquinios aut Corinthum; deuoluere retro ad stirpem, fratri similior quam patri.'his aliisque increpando iuuenem instigat, nec conquiescere ipsa potest si, cum Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo ut duo continua regna uiro ac deinceps genero dedisset, ipsa regio semine orta nullum momentum in dando adimendoque regno faceret.his muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare minorum maxime gentium patres; admonere paterni beneficii ac pro eo gratiam repetere; allicere donis iuuenes; cum de se ingentia pollicendo tum regis criminibus omnibus locis crescere.postremo ut iam agendae rei tempus uisum est, stipatus agmine armatorum in forum inrupit. inde omnibus perculsis pauore, in regia sede pro curia sedens patres in curiam per praeconem ad regem Tarquinium citari iussit.conuenere extemplo, alii iam ante ad hoc praeparati, alii metu ne non uenisse fraudi esset, nouitate ac miraculo attoniti et iam de Seruio actum rati.ibi Tarquinius maledicta ab stirpe ultima orsus: seruum seruaque natum post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut antea, inito, non comitiis habitis, non per suffragium populi, non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse.ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum ex quo ipse sit, odio alienae honestatis ereptum primoribus agrum sordidissimo cuique diuisisse;omnia onera quae communia quondam fuerint inclinasse in primores ciuitatis; instituisse censum ut insignis ad inuidiam locupletiorum fortuna esset et parata unde, ubi uellet, egentissimis largiretur.huic orationi Seruius cum interuenisset trepido nuntio excitatus, extemplo a uestibulo curiae magna uoce 'quid hoc' inquit, 'Tarquini, rei est? qua tu audacia me uiuouocare ausus es patres aut in sede considere mea?' cum ille ferociter ad haec—se patris sui tenere sedem; multo quam seruum potiorem filium regis regni heredem; satis illum diu per licentiam eludentem insultasse dominis—, clamor ab utriusque fautoribus oritur et concursus populi fiebat in curiam, apparebatque regnaturum qui uicisset.tum Tarquinius necessitate iam et ipsa cogente ultima audere, multo et aetate et uiribus ualidior, medium arripit Seruium elatumque e curia in inferiorem partem per gradus deiecit; inde ad cogendum senatum in curiam rediit.