Tarquinium moribundum cum qui circa erant excepissent, illos fugientes lictores comprehendunt. clamor inde concursusque populi, mirantium quid rei esset. Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eiecit. simul quae curando uolneri opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo comparat, simul si destituat spes, alia praesidia molitur.Seruio propere accito cum paene exsanguem uirum ostendisset, dextram tenens orat ne inultam mortem soceri, ne socrum inimicis ludibrio esse sinat.'tuum est' inquit, 'Serui, si uir es, regnum, non eorum qui alienis manibus pessimum facinus fecere. erige te deosque duces sequere qui clarum hoc fore caput diuino quondam circumfuso igni portenderunt. nunc te illa caelestis excitet flamma; nunc expergiscere uere. et nos peregrini regnauimus; qui sis, non unde natus sis reputa. si tua re subita consilia torpent, at tu mea consilia sequere.'cum clamor impetusque multitudinis uix sustineri posset, ex superiore parte aedium per fenestras in Nouam uiam uersas—habitabat enim rex ad Iouis Statoris—populum Tanaquil adloquitur.iubet bono animo esse; sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum haud alte in corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum uolnus absterso cruore; omnia salubria esse; confidere propediem ipsum eos uisuros; interim Ser. Tullio iubere populum dicto audientem esse; eum iura redditurum obiturumque alia regis munia esse.Seruius cum trabea et lictoribus prodit ac sede regia sedens alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat. itaque per aliquot dies cum iam exspirasset Tarquinius celata morte per speciem alienae fungendae uicis suas opes firmauit; tum demum palam factum est comploratione in regia orta. Seruius praesidio firmo munitus, primus iniussu populi, uoluntate patrum regnauit.Anci liberi iam tum comprensis sceleris ministris ut uiuere regem et tantas esse opes Serui nuntiatum est, Suessam Pometiam exsulatum ierant.nec iam publicis magis consiliis Seruius quam priuatis munire opes, et ne, qualis Anci liberum animus aduersus Tarquinium fuerat, talis aduersus se Tarquini liberum esset, duas filias iuuenibus regiis, Lucio atque Arrunti Tarquiniis iungit;nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis quin inuidia regni etiam inter domesticos infida omnia atque infesta faceret. peropportune ad praesentis quietem status bellum cum Ueientibus—iam enim indutiae exierant—aliisque Etruscis sumptum.in eo bello et uirtus et fortuna enituit Tulli; fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius rex, seu patrum seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit.adgrediturque inde ad pacis longe maximum opus, ut quemadmodum Numa diuini auctor iuris fuisset, ita Seruium conditorem omnis in ciuitate discriminis ordinumque quibus inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet posteri fama ferrent.censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque munia non uiritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent; tum classes centuriasque et hunc ordinem ex censu discripsit, uel paci decorum uel bello.ex iis qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac iuniorum;prima classis omnes appellati; seniores ad urbis custodiam ut praesto essent, iuuenes ut foris bella gererent; arma his imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere; haec ut tegumenta corporis essent: tela in hostem hastaque et gladius.additae huic classi duae fabrum centuriae quae sine armis stipendia facerent; datum munus ut machinas in bello ferrent.secunda classis intra centum usque ad quinque et septuaginta milium censum instituta, et ex iis, senioribus iunioribusque, uiginti conscriptae centuriae; arma imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia eadem.tertiae classis [in] quinquaginta milium censum esse uoluit; totidem centuriae et hae eodemque discrimine aetatium factae; nec de armis quicquam mutatum, ocreae tantum ademptae.in quarta classe census quinque et uiginti milium, totidem centuriae factae, arma mutata:nihil praeter hastam et uerutum datum. quinta classis aucta; centuriae triginta factae; fundas lapidesque missiles hi secum gerebant; [in] his accensi cornicines tubicinesque in duas centurias distributi; undecim milibus haec classis censebatur.hoc minor census reliquam multitudinem habuit; inde una centuria facta est, immunis militia. ita pedestri exercitu ornato distributoque, equitum ex primoribus ciuitatis duodecim scripsit centurias;sex item alias centurias, tribus ab Romulo institutis, sub iisdem quibus inauguratae erant nominibus fecit. ad equos emendos dena milia aeris ex publico data, et, quibus equos alerent, uiduae attributae quae bina milia aeris in annos singulos penderent. haec omnia in dites a pauperibus inclinata onera.