se ex quo sui potens fuerit Romam cum coniuge ac fortunis omnibus commigrasse; maiorem partem aetatis eius qua ciuilibus officiis fungantur homines, Romae se quam in uetere patria uixisse;domi militiaeque sub haud paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura, Romanos ritus didicisse; obsequio et obseruantia in regem cum omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse.haec eum haud falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus regnare iussit. ergo uirum cetera egregium secuta, quam in petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres legit qui deinde minorum gentium sunt appellati, factio haud dubia regis cuius beneficio in curiam uenerant.bellum primum cum Latinis gessit et oppidum ibi Apiolas ui cepit; praedaque inde maiore quam quanta belli fama fuerat reuecta ludos opulentius instructiusque quam priores reges fecit.tum primum circo qui nunc maximus dicitur designatus locus est. loca diuisa patribus equitibusque ubi spectacula sibi quisque facerent;fori appellati; spectauere furcis duodenos ab terra spectacula alta sustinentibus pedes. ludicrum fuit equi pugilesque ex Etruria maxime acciti. sollemnes deinde annui mansere ludi, Romani magnique uarie appellati.ab eodem rege et circa forum priuatis aedificanda diuisa sunt loca; porticus tabernaeque factae.muro quoque lapideo circumdare urbem parabat cum Sabinum bellum coeptis interuenit. adeoque ea subita res fuit ut prius Anienem transirent hostes quam obuiam ire ac prohibere exercitus Romanus posset.itaque trepidatum Romae est; et primo dubia uictoria, magna utrimque caede pugnatum est. reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarquinius equitem maxime suis deesse uiribus ratus ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine.id quia inaugurato Romulus fecerat, negare Attus Nauius , inclitus ea tempestate augur, neque mutari neque nouum constitui nisi aues addixissent posse.ex eo ira regi mota; eludensque artem ut ferunt, 'age dum' inquit, 'diuine tu, inaugura fierine possit quod nunc ego mente concipio.' cum ille augurio rem expertus profecto futuram dixisset, 'atqui hoc animo agitaui' inquit, 'te nouacula cotem discissurum. cape haec et perage quod aues tuae fieri posse portendunt.' tum illum haud cunctanter discidisse cotem ferunt.statua Atti capite uelato, quo in loco res acta est in comitio in gradibus ipsis ad laeuam curiae fuit; cotem quoque eodem loco sitam fuisse memorant ut esset ad posteros miraculi eius monumentum.auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit ut nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia populi, exercitus uocati, summa rerum, ubi aues non admisissent, dirimerentur.neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutauit; numero alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in tribus centuriis essent.posteriores modo sub iisdem nominibus qui additi erant appellati sunt; quas nunc quia geminatae sunt sex uocant centurias.hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur. sed praeterquam quod uiribus creuerat Romanus exercitus, ex occulto etiam additur dolus, missis qui magnam uim lignorum, in Anienis ripa iacentem, ardentem in flumen conicerent; uentoque iuuante accensa ligna et pleraque [in] ratibus impacta sublicis<que> cum haererent, pontem incendunt.ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis, et fusis eadem fugam impedit; multique mortales cum hostem effugissent in flumine ipso periere, quorum fluitantia arma ad urbem cognita in Tiberi prius paene quam nuntiari posset insignem uictoriam fecere.eo proelio praecipua equitum gloria fuit; utrimque ab cornibus positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam auerterent.montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere: maxima pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt.Tarquinius, instandum perterritis ratus, praeda captiuisque Romam missis, spoliis hostium—id uotum Uolcano erat—ingenti cumulo accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere;et quamquam male gesta res erat nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, ire obuiam Sabini tumultuario milite; iterumque ibi fusi, perditis iam prope rebus pacem petiere.Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat Sabinis ademptum; Egerius—fratris hic filius erat regis—Collatiae in praesidio relictus. deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis formulam esse: