hi et in acie prope flumen tenuere dextrum cornu; in sinistro Fidenates propius montes consistunt. Tullus aduersus Ueientem hostem derigit suos, Albanos contra legionem Fidenatium conlocat. Albano non plus animi erat quam fidei. nec manere ergo nec transire aperte ausus sensim ad montes succedit;inde ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem, fluctuansque animo ut tereret tempus ordines explicat. consilium erat qua fortuna rem daret, ea inclinare uires.miraculo primo esse Romanis qui proximi steterant ut nudari latera sua sociorum digressu senserunt; inde eques citato equo nuntiat regi abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim uouit Salios fanaque Pallori ac Pauori.equitem clara increpans uoce ut hostes exaudirent, redire in proelium iubet: nihil trepidatione opus esse; suo iussu circumduci Albanum exercitum ut Fidenatium nuda terga inuadant;idem imperat ut hastas equites erigerent. id factum magnae parti peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus intersaepsit; qui uiderant, id quod ab rege auditum erat rati, eo acrius pugnant. terror ad hostes transit; et audiuerant clara uoce dictum, et magna pars Fidenatium, ut quibus coloni additi Romani essent, Latine sciebant.itaque ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur ab oppido, terga uertunt. instat Tullus fusoque Fidenatium cornu in Ueientem alieno pauore perculsum ferocior redit. nec illi tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo arcebat.quo postquam fuga inclinauit, alii arma foede iactantes in aquam caeci ruebant, alii dum cunctantur in ripis inter fugae pugnaeque consilium oppressi. non alia ante Romana pugna atrocior fuit.tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos. Mettius Tullo deuictos hostes gratulatur; contra Tullus Mettium benigne adloquitur. quod bene uertat, castra Albanos Romanis castris iungere iubet; sacrificium lustrale in diem posterum parat.ubi inluxit, paratis omnibus ut adsolet, uocari ad contionem utrumque exercitum iubet. praecones ab extremo orsi primos exciuere Albanos. hi nouitate etiam rei moti ut regem Romanum contionantem audirent proximi constitere.ex composito armata circumdatur Romana legio; centurionibus datum negotium erat ut sine mora imperia exsequerentur.tum ita Tullus infit: 'Romani, si unquam ante alias ullo in bello fuit quod primum dis immortalibus gratias ageretis, deinde uestrae ipsorum uirtuti, hesternum id proelium fuit. dimicatum est enim non magis cum hostibus quam, quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac perfidia sociorum.nam ne uos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad montes, nec imperium illud meum sed consilium et imperii simulatio fuit, ut nec uobis, ignorantibus deseri uos, auerteretur a certamine animus, et hostibus, circumueniri se ab tergo ratis, terror ac fuga iniceretur.nec ea culpa quam arguo omnium Albanorum est: ducem secuti sunt, ut et uos, si quo ego inde agmen declinare uoluissem, fecissetis. Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem huius machinator belli, Mettius foederis Romani Albanique ruptor. audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam documentum mortalibus dedero.'centuriones armati Mettium circumsistunt; rex cetera ut orsus erat peragit: 'quod bonum faustum felixque sit populo Romano ac mihi uobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est, ciuitatem dare plebi, primores in patres legere, unam urbem, unam rem publicam facere; ut ex uno quondam in duos populos diuisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.' ad haec Albana pubes,inermis ab armatis saepta, in uariis uoluntatibus communi tamen metu cogente, silentium tenet.tum Tullus 'Metti Fufeti' inquit, 'si ipse discere posses fidem ac foedera seruare, uiuo tibi ea disciplina a me adhibita esset; nunc quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere quae a te uiolata sunt. ut igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum dabis.'exinde duabus admotis quadrigis, in currus earum distentum inligat Mettium; deinde in diuersum iter equi concitati, lacerum in utroque curru corpus, qua inhaeserant uinculis membra, portantes.auertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos. primum ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris legum humanarum fuit: in aliis gloriari licet nulli gentium mitiores placuisse poenas.inter haec iam praemissi Albam erant equites qui multitudinem traducerent Romam. legiones deinde ductae ad diruendam urbem.