haud displicet res Tullo quamquam cum indole animi tum spe uictoriae ferocior erat. quaerentibus utrimque ratio initur cui et fortuna ipsa praebuit materiam.forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres, nec aetate nec uiribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis constat, nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. auctores utroque trahunt; plures tamen inuenio qui Romanos Horatios uocent; hos ut sequar inclinat animus.cum trigeminis agunt reges ut pro sua quisque patria dimicent ferro; ibi imperium fore unde uictoria fuerit. nihil recusatur; tempus et locus conuenit.priusquam dimicarent foedus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus ut cuiusque populi ciues eo certamine uicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt.tum ita factum accepimus, nec ullius uetustior foederis memoria est. fetialis regem Tullum ita rogauit: 'iubesne me, rex, cum patre patrato populi Albani foedus ferire?' iubente rege, 'sagmina' inquit 'te, rex, posco.' rex ait: 'pura tollito.'fetialis ex arce graminis herbam puram attulit. postea regem ita rogauit: 'rex, facisne me tu regium nuntium populi Romani Quiritium, uasa comitesque meos?' rex respondit: 'quod sine fraude mea populique Romani Quiritium fiat, facio.'fetialis erat M. Ualerius ; is patrem patratum Sp. Fusium fecit, uerbena caput capillosque tangens. pater patratus ad ius iurandum patrandum, id est, sanciendum fit foedus; multisque id uerbis, quae longo effata carmine non operae est referre, peragit.legibus deinde recitatis, 'audi' inquit, 'Iuppiter; audi, pater patrate populi Albani; audi tu, populus Albanus. ut illa palam prima postrema ex illis tabulis ceraue recitata sunt sine dolo malo, utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet.si prior defexit publico consilio dolo malo, tum tu ille Diespiter populum Romanum sic ferito ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantoque magis ferito quanto magis potes pollesque.'id ubi dixit porcum saxo silice percussit. sua item carmina Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.foedere icto trigemini, sicut conuenerat, arma capiunt. cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quidquid ciuium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium uocibus in medium inter duas acies procedunt.consederant utrimque pro castris duo exercitus, periculi magis praesentis quam curae expertes; quippe imperium agebatur in tam paucorum uirtute atque fortuna positum. itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animo incenduntur.datur signum infestisque armis uelut acies terni iuuenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. nec his nec illis periculum suum, publicum imperium seruitiumque obuersatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent.ut primo statim concursu increpuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit et neutro inclinata spe torpebat uox spiritusque.consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed uolnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani super alium alius, uolneratis tribus Albanis, exspirantes corruerunt.ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes uice unius quem tres Curiatii circumsteterant.forte is integer fuit, ut uniuersis solus nequaquam par, sic aduersus singulos ferox. ergo ut segregaret pugnam eorum capessit fugam, ita ratus secuturos ut quemque uolnere adfectum corpus sineret.iam aliquantum spatii ex eo loco ubi pugnatum est aufugerat, cum respiciens uidet magnis interuallis sequentes, unum haud procul ab sese abesse.in eum magno impetu rediit; et dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste uictor secundam pugnam petebat. tunc clamore qualis ex insperato fauentium solet Romani adiuuant militem suum;et ille defungi proelio festinat. prius itaque quam alter— nec procul aberat—consequi posset, et alterum Curiatium conficit;iamque aequato Marte singuli supererant, sed nec spe nec uiribus pares. alterum intactum ferro corpus et geminata uictoria ferocem in certamen tertium dabat: alter fessum uolnere, fessum cursu trahens corpus uictusque fratrum ante se strage uictori obicitur hosti. nec illud proelium fuit.