lucus erat quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua. quo quia se persaepe Numa sine arbitris uelut ad congressum deae inferebat, Camenis eum lucum sacrauit, quod earum ibi concilia cum coniuge sua Egeria essent.et [soli] Fidei sollemne instituit. ad id sacrarium flamines bigis curru arcuato uehi iussit manuque ad digitos usque inuoluta rem diuinam facere, significantes fidem tutandam sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse.multa alia sacrificia locaque sacris faciendis quae Argeos pontifices uocant dedicauit. omnium tamen maximum eius operum fuit tutela per omne regni tempus haud minor pacis quam regni.ita duo deinceps reges, alius alia uia, ille bello, hic pace, ciuitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnauit annos, Numa tres et quadraginta. cum ualida tum temperata et belli et pacis artibus erat ciuitas.Numae morte ad interregnum res rediit. inde Tullum Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna aduersus Sabinos fuerat, regem populus iussit; patres auctores facti.hic non solum proximo regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit. cum aetas uiresque tum auita quoque gloria animum stimulabat. senescere igitur ciuitatem otio ratus undique materiam excitandi belli quaerebat.forte euenit ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in uicem agerent.imperitabat tum Gaius Cluilius Albae. utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse.ab Albanis socordius res acta; excepti hospitio ab Tullo blande ac benigne, comiter regis conuiuium celebrant. tantisper Romani et res repetiuerant priores et neganti Albano bellum in tricesimum diem indixerant. haec renuntiant Tullo.tum legatis Tullus dicendi potestatem quid petentes uenerint facit. illi omnium ignari primum purgando terunt tempus: se inuitos quicquam quod minus placeat Tullo dicturos, sed imperio subigi; res repetitum se uenisse; ni reddantur bellum indicere iussos.ad haec Tullus 'nuntiate' inquit, 'regi uestro regem Romanum deos facere testes, uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.'haec nuntiant domum Albani. et bellum utrimque summa ope parabatur, ciuili simillimum bello, prope inter parentes natosque, Troianam utramque prolem, cum Lauinium ab Troia, ab Lauinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent.euentus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod nec acie certatum est et tectis modo dirutis alterius urbis duo populi in unum confusi sunt.Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere. castra ab urbe haud plus quinque milia passuum locant, fossa circumdant; fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula appellata est, donec cum re nomen quoque uetustate aboleuit.in his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettium Fufetium creant. interim Tellus ferox, praecipue morte regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen Albanum expetiturum poenas ob bellum impium dictitans, nocte praeteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit.ea res ab statiuis exciuit Mettium. ducit quam proxime ad hostem potest; inde legatum praemissum nuntiare Tullo iubet priusquam dimicent opus esse conloquio; si secum congressus sit, satis scire ea se allaturum quae nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant.haud aspernatus Tullus, tamen si uana adferantur in aciem educit. exeunt contra et Albani. postquam instructi utrimque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt.ibi infit Albanus: 'iniurias et non redditas res ex foedere quae repetitae sint, et ego regem nostrum Cluilium causam huiusce esse belli audisse uideor, nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre; sed si uera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido imperii duos cognatos uicinosque populos ad arma stimulat.neque, recte an perperam, interpretor. fuerit ista eius deliberatio qui bellum suscepit: me Albani gerendo bello ducem creauere. illud te, Tulle, monitum uelim: Etrusca res quanta circa nos teque maxime sit, quo propior es [Uolscis] hoc magis scis. multum illi terra, plurimum mari pollent.memor esto, iam cum signum pugnae dabis, has duas acies spectaculo fore ut fessos confectosque simul uictorem ac uictum adgrediantur. itaque si nos di amant, quoniam non contenti libertate certa in dubiam imperii seruitiique aleam imus, ineamus aliquam uiam qua utri utris imperent sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit.'