id non traditur, cum haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulierum fuerit, aetate an dignitatibus suis uirorumue an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent.eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt. Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio Titienses appellati: Lucerum nominis et originis causa incerta est. inde non modo commune sed concors etiam regnum duobus regibus fuit.post aliquot annos propinqui regis Tati legatos Laurentium pulsant; cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant.igitur illorum poenam in se uertit; nam Lauinii cum ad sollemne sacrificium eo uenisset concursu facto interficitur.eam rem minus aegre quam dignum erat tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni seu quia haud iniuria caesum credebat. itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Lauiniumque urbes renouatum est.et cum his quidem insperata pax erat: aliud multo propius atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fidenates nimis uicinas prope se conualescere opes rati, priusquam tantum roboris esset quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. iuuentute armata immissa uastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est;inde ad laeuam uersi quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur, tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit.excitus Romulus—neque enim dilationem pati tam uicinum bellum poterat—exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat.ibi modico praesidio relicto, egressus omnibus copiis partem militum locis circa densa obsita uirgulta obscuris subsidere in insidiis iussit: cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae adequitando ipsis prope portis hostem exciuit. fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit.et cum, uelut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu, pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes impulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum.inde subito exorti Romani transuersam inuadunt hostium aciem; addunt pauorem mota e castris signa eorum qui in praesidio relicti fuerant. ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene, quam Romulus quique <auehi> cum eo uisi erant circumagerent frenis equos, terga uertunt;multoque effusius, quippe uera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant oppidum repetebant.non tamen eripuere se hosti: haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, uelut agmine uno inrumpit.belli Fidenatis contagione inritati Ueientium animi et consanguinitate—nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt—et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat. in fines Romanos excucurrerunt populabundi magis quam iusti more belli.itaque non castris positis, non exspectato hostium exercitu, raptam ex agris praedam portantes Ueios rediere. Romanus contra postquam hostem in agris non inuenit, dimicationi ultimae instructus intentusque Tiberim transit.quem postquam castra ponere et ad urbem accessurum Ueientes audiuere, obuiam egressi ut potius acie decernerent quam inclusi de tectis moenibusque dimicarent.ibi uiribus nulla arte adiutis, tantum ueterani robore exercitus rex Romanus uicit; persecutusque fusos ad moenia hostes, urbe ualida muris ac situ ipso munita abstinuit, agros rediens uastat, ulciscendi magis quam praedae studio;eaque clade haud minus quam aduersa pugna subacti Ueientes pacem petitum oratores Romam mittunt. agri parte multatis in centum annos indutiae datae.haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil absonum fidei diuinae originis diuinitatisque post mortem creditae fuit, non animus in regno auito reciperando, non condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.ab illo enim profecto uiribus datis tantum ualuit ut in quadraginta deinde annos tutam pacem haberet.multitudini tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios acceptissimus militum animis; trecentosque armatos ad custodiam corporis quos Celeres appellauit non in bello solum sed etiam in pace habuit.his immortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni abstulerit; nec deinde in terris Romulus fuit.Romana pubes sedato tandem pauore postquam ex tam turbido die serena et tranquilla lux rediit, ubi uacuam sedem regiam uidit, etsi satis credebat patribus qui proximi steterant sublimem raptum procella, tamen uelut orbitatis metu icta maestum aliquamdiu silentium obtinuit.