postquam audierit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam filium Anchisae et Ueneris, cremata patria domo profugos, sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis uirique et animum uel bello uel paci paratum, dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse.inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam. Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data.ea res utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. oppidum condunt;Aeneas ab nomine uxoris Lauinium appellat. breui stirpis quoque uirilis ex nouo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lauinia ante aduentum Aeneae fuerat, praelatum sibi aduenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque bellum intulerat.neutra acies laeta ex eo certamine abiit: uicti Rutuli: uictores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere.inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperitans, iam inde ab initio minime laetus nouae origine urbis et tum nimio plus quam satis tutum esset accolis rem Troianam crescere ratus, haud grauatim socia arma Rutulis iunxit.Aeneas aduersus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret nec sub eodem iure solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellauit;nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Aeneam cessere. fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas, quamquam tanta opibus Etruria erat ut iam non terras solum sed mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui implesset, tamen cum moenibus bellum propulsare posset in aciem copias eduxit.secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum mortalium fuit. situs est, quemcumque eum dici ius fasque est super Numicum flumen: Iouem indigetem appellant.nondum maturus imperio Ascanius Aeneae filius erat; tamen id imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri—tanta indoles in Lauinia erat—res Latina et regnum auitum paternumque puero stetit.haud ambigam—quis enim rem tam ueterem pro certo adfirmet?— hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat.is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus—certe natum Aenea constat—abundante Lauinii multitudine florentem iam ut tum res erant atque opulentam urbem matri seu nouercae relinquit, nouam ipse aliam sub Albano monte condidit quae ab situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.inter Lauinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. tantum tamen opes creuerant maxime fusis Etruscis ut ne morte quidem Aeneae nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni mouere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae ausi sint.pax ita conuenerat ut Etruscis Latinisque fluuius Albula, quem nunc Tiberim uocant, finis esset.Siluius deinde regnat Ascani filius, casu quodam in siluis natus;is Aeneam Siluium creat; is deinde Latinum Siluium. ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati. mansit Siluiis postea omnibus cognomen, qui Albae regnarunt.Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis submersus celebre ad posteros nomen flumini dedit.Agrippa inde Tiberini filius, post Agrippam Romulus Siluius a patre accepto imperio regnat. Auentino fulmine ipse ictus regnum per manus tradidit. is sepultus in eo colle qui nunc pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit. Proca deinde regnat.is Numitorem atque Amulium procreat; Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum uetustum Siluiae gentis legat. plus tamen uis potuit quam uoluntas patris aut uerecundia aetatis: pulso fratre Amulius regnat.addit sceleri scelus: stirpem fratris uirilem interemit, fratris filiae Reae Siluiae per speciem honoris cum Uestalem eam legisset perpetua uirginitate spem partus adimit.sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique secundum deorum opes imperii principium.ui compressa Uestalis cum geminum partum edidisset, seu ita rata seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem incertae stirpis patrem nuncupat.sed nec di nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia uindicant: sacerdos uincta in custodiam datur, pueros in profluentem aquam mitti iubet.