et laris et fundi, paupertas impulit audaxut versus facerem: sed quod non desit habentemquae poterunt umquam satis expurgare cicutae,ni melius dormire putem quam scribere versus?Singula de nobis anni praedantur euntes;eripuere iocos, Venerem, convivia, ludum;tendunt extorquere poemata: quid faciam vis?denique non omnes eadem mirantur amantque:carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,ille Bioneis sermonibus et sale nigro.tres mihi convivae prope dissentire videntur,poscentes vario multum diversa palato,quid dem? quid non dem? renuis tu, quod iubet alter;quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.Praeter cetera me Romaene poemata censesscribere posse inter tot curas totque labores?hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictisomnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,hic extremo in Aventino, visendus uterque;intervalla vides humane commoda. “verumpurae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.”festinat calidus mulis gerulisque redemptor,torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,tristia robustis luctantur funera plaustris,hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:i nunc et versus tecum meditare canoros.scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:tu me inter strepitus nocturnos atque diurnosvis canere et contracta sequi vestigia vatum?ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenaset studiis annos septem dedit insenuitquelibris et curis, statua taciturnius exitplerumque et risu populum quatit: hic ego rerumfluctibus in mediis et tempestatibus urbisverba lyrae motura sonum conectere digner?Frater erat Romae consulti rhetor, ut alteralterius sermone meros audiret honores,Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.qui minus argutos vexat furor iste poetas?