limitibus vicina refugit iurgia; tamquamsit proprium quicquam, puncto quod mobilis horaenunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte supremapermutet dominos et cedat in altera iura.sic quia perpetuus nulli datur usus, et heresheredem alterius velut unda supervenit undam,quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabrissaltibus adiecti Lucani, si metit Orcusgrandia cum parvis, non exorabilis auro?Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,argentum, vestes Gaetulo murice tinctassunt qui non habeant, est qui non curat habere,cur alter fratrum cessare et ludere et unguipraeferat Herodis palmetis pinguibus, alterdives et importunus ad umbram lucis ab ortusilvestrem flammis et ferro mitiget agrum,scit Genius, natale comes qui temperat astrum,naturae deus humanae, mortalis in unumquodque caput, voltu mutabilis, albus et ater.utar et ex modico, quantum res poscet, acervotollam, nec metuam quid de me iudicet heres,quod non plura datis invenerit; et tamen idemscire volam, quantum simplex hilarisque nepotidiscrepet et quantum discordet parcus avaro.distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptuminvitus facias neque plura parare labores,ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,exiguo gratoque fruaris tempore raptim,pauperies immunda domus procul absit : ego, utrumnave ferar magna an parva, ferar unus et idem.non agimur tumidis velis Aquilone secundo:non tamen adversis aetatem ducimus Austris,viribus, ingenio, specie, virtute, loco, reextremi primorum, extremis usque priores.Non es avarus: abi. quid? cetera iam simul istocum vitio fugere ? caret tibi pectus inaniambitione? caret mortis formidine et ira?somnia, terrores magicos, miracula, sagas,nocturnos lemures portentaque Thessala rides?natalis grate numeras? ignoscis amicis?