cetera qui vitae servaret munia rectomore, bonus sane vicinus, amabilis hospes,comis in uxorem, posset qui ignoscere serviset signo laeso non insanire lagoenae,posset qui rupem et puteum vitare patentem.hic ubi cognatorum opibus curisque refectusexpulit elleboro morbum bilemque meraco,et redit ad sese: “pol, me occidistis, amici,non servastis,” ait, “cui sic extorta voluptaset demptus per vim mentis gratissimus error.”Nimirum sapere est abiectis utile nugis,et tempestivum pueris concedere ludum,ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,sed verae numerosque modosque ediscere vitae,quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,narrares medicis: quod, quanto plura parasti,tanto plura cupis, nulline faterier audes?si volnus tibi monstrata radice vel herbanon fieret levius, fugeres radice vel herbaproficiente nihil curarier: audieras, cuirem di donarent, illi decedere pravamstultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quoplenior es, tamen uteris monitoribus isdem?At si divitiae prudentem reddere possent,si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,viveret in terris te si quis avari or uno.si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est,quaedam, si credis consultis, mancipat usus;qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi,cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,te dominum sentit, das nummos, accipis uvam,pullos, ova, cadum temeti: nempe modo istopaulatim mercaris agrum, fortasse trecentisaut etiam supra nummorum milibus emptum.quid refert, vivas numerato nuper an olim?emptor Aricini quondam Veientis et arviemptum cenat holus, quamvis aliter putat; emptissub noctem gelidam lignis calefactat aënum;sed vocat usque suum, qua populus adsita certis