laudat venalis qui volt extrudere merces,res urget me nulla; meo sum pauper in aere.nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a mequivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit,in scalis latuit metuens pendentis habenae:des nummos, excepta nihil te si fuga laedit :”ille ferat pretium poenae securus, opinor,prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex :insequens tamen hunc et lite moraris iniqua?dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixitalibus officiis prope mancum, ne mea saevusiurgares ad te quod epistula nulla rediret.quid tum profeci, mecum facientia iurasi tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quodexspectata tibi non mittam carmina mendax.Luculli miles collecta viatica multisaerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assemperdiderat: post hoc vehemens lupus, et sibi et hostiiratus pariter, ieiunis dentibus acer,praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,summe munito et multarum divite rerum,clarus ob id factum donis ornatur honestis,accipit et bis dena super sestertia nummum,forte sub hoc tempus castellum evertere praetornescio quod cupiens hortari coepit eundemverbis quae timido quoque possent addere mentem:“i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,grandia laturus meritorum praemia, quid stas? ”post haec ille catus, quantumvis rusticus: “ibit,ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit,” inquit.Romae nutriri mihi contigit atque doceriiratus Grais quantum nocuisset Achilles.adiecere bonae paulo plus artis Athenae,scilicet ut vellem curvo dinoscere rectumatque inter silvas Academi quaerere verum.dura sed emovere loco me tempora gratocivilisque rudem belli tulit aestus in armaCaesaris Augusti non responsura lacertis.unde simul primum me dimisere Philippi,decisis humilem pennis inopemque paterni