cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner,quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit;vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,vel quia turpe putant parere minoribus, et quaeimberbes didicere senes perdenda fateri.iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud,quod mecum ignorat, solus volt scire videri,ingeniis non ille favet plauditque sepultis,nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.Quod si tam Graecis novitas invisa fuissetquam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberetquod legeret tereretque viritim publicus usus?Ut primum positis nugari Graecia belliscoepit et in vitium fortuna labier aequa,nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,suspendit picta voltum mentemque tabella,nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;sub nutrice puella velut si luderet infans,quod cupide petiit, mature plena reliquit.quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?hoc paces habuere bonae ventique secundi.Romae dulce diu fuit et sollemne reclusamane domo vigilare, clienti promere iura,cautos nominibus rectis expendere nummos,maiores audire, minori dicere, per quaecrescere res posset, minui damnosa libido.mutavit mentem populus levis et calet unoscribendi studio; pueri patresque severifronde comas vincti cenant et carmina dictant.ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,invenior Parthis mendacior, et prius ortosole vigil calamum et chartas et scrinia posco,navem agere ignarus navis timet; habrotonum aegronon audet nisi qui didicit dare; quod medicorum estpromittunt medici ; tractant fabrilia fabri:scribimus indocti doctique poemata passim.Hic error tamen et levis haec insania quantasvirtutes habeat, sic collige, vatis avarusnon temere est animus; versus amat, hocstudet unum;