fortis Alexandri voltum simulantia. quod siiudicium subtile videndis artibus illudad libros et ad haec Musarum dona vocares,Boeotum in crasso iurares aere natum.At neque dedecorant tua de se iudicia atquemunera, quae multa dantis cum laude tuleruntdilecti tibi Vergilius Variusque poetae,nec magis expressi voltus per aenea signa,quam per vatis opus mores animique virorumclarorum apparent, nec sermones ego mallemrepentis per humum quam res componere gestas,terrarumque situs et flumina dicere, et arcesmontibus impositas et barbara regna, tuisqueauspiciis totum confecta duclla per orbem,claustraque custodem pacis cohibentia Ianum,et formidatam Parthis te principe Romam,si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvumcarmen maiestas recipit tua, nec meus audetrem temptare pudor quam vires ferre recusent.sedulitas autem stulte quem diligit urget,praecipue cum se numeris commendat et arte;discit enim citius meminitque libentius illudquod quis deridet, quam quod probat et veneratur.nil moror officium quod me gravat, ac neque fictoin peius voltu proponi cereus usquamnec prave factis decorari versibus opto,ne rubeam pingui donatus munere, et unacum scriptore meo, capsa porrectus operta,deferar in vicum vendentem tus et odores et piperet quidquid chartis amicitur ineptis.Flore, bono claraque fidelis amice Neroni,si quis forte velit puerum tibi vendere natumTibure vel Gabiis, et tecum sic agat: “hic etcandidus et talos a vertice pulcher ad imosfiet eritque tuus nummorum milibus octo,verna ministeriis ad nutus aptus erilis,litterulis Graecis imbutus, idoneus articuilibet; argilla quidvis imitaberis uda;quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti.multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo