evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum;tanto cum strepitu ludi spectantur et artesdivitiaeque peregrinae, quibus oblitus actorcum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.dixit adhuc aliquid? nil sane. quid placet ergo?lana Tarentino violas imitata veneno.ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,cum recte tractent alii, laudare maligne,ille per extentum funem mihi posse videturire poeta, meum qui pectus inaniter angit,irritat, mulcet, falsis terroribus implet,ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.Verum age et his, qui se lectori credere maluntquam spectatoris fastidia ferre superbi,curam redde brevem, si munus Apolline dignumvis complere libris et vatibus addere calcar,ut studio maiore petant Helicona virentem.Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae(ut vineta egomet caedam mea), cum tibi librumsollicito damus aut fesso; cum laedimur, unumsi quis amicorum est ausus reprehendere versum;cum loca iam recitata revolvimus irrevocati;cum lamentamur non apparere laboresnostros et tenui deducta poemata filo;cum speramus eo rem venturam ut, simul atquecarmina rescieris nos fingere, commodus ultroarcessas et egere vetes et scribere cogas.sed tamen est operae pretium cognoscere, qualisaedituos habeat belli spectata domiqueVirtus, indigno non committenda poetae.gratus Alexandro regi magno fuit illeChoerilus, incultis qui versibus et male natisrettulit acceptos, regale nomisma, Philippos;sed veluti tractata notam labemque remittuntatramenta, fere scriptores carmine foedosplendida facta linunt, idem rex ille, poemaqui tam ridiculum tam care prodigus emit,edicto vetuit, ne quis se praeter Apellenpingeret, aut alius Lysippo duceret aera