serus enim Graecis admovit acumina chartiset post Punica bella quietus quaerere coepit,quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.temptavit quoque rem, si digne vertere posset,et placuit sibi, natura sublimis et acer:nam spirat tragicum satis et feliciter audet,sed turpem putat inscite metuitque lituram.Creditur, ex medio quia res accersit, haberesudoris minimum, sed habet Comoedia tantoplus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautusquo pacto partis tutetur amantis ephebi,ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,quam non adstricto percurrat pulpita socco.gestit enim nummum in loculos demittere, post hocsecurus cadat an recto stet fabula talo.Quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru,exanimat lentus spectator, sedulus inflat: sic leve,sic parvum est, animum quod laudis avarumsubruit aut reficit. valeat res ludicra, si mepalma negata macrum, donata reducit opimum.Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,quod numero plures, virtute et honore minores,indocti stolidique et depugnare parati,si discordet eques, media inter carmina poscuntaut ursum aut pugiles: his nam plebecula gaudet.verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptasomnis ad incertos oculos et gaudia vana.quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas,dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;mox trahitur manibus regum fortuna retortis,esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,captivum portatur ebur, captiva Corinthus.si foret in terris, rideret Democritus, seudiversum confusa genus panthera camelosive elephans albus volgi converteret ora;spectaret populum ludis attentius ipsisut sibi praebentem nimio spectacula plura:scriptores autem narrare putaret asellofabellam surdo. nam quae pervincere voces