Cum tot sustineas et tanta negotia solus,res Italas armis tuteris, moribus ornes,legibus emendes, in publica commoda peccem,si longo sermone morer tua tempora, Caesar.Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,post ingentia facta deorum in templa recepti,dum terras hominumque colunt genus, aspera bellacomponunt, agros assignant, oppida condunt,ploravere suis non respondere favoremsperatum meritis, diram qui contudit hydramnotaque fatali portenta labore subegit,comperit invidiam supremo fine domari,urit enim fulgore suo, qui praegravat artisinfra se positas; exstinctus amabitur idem.praesenti tibi maturos largimur honores,iurandasque tuum per numen ponimus aras,nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.Sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno,te nostris ducibus, te Grais anteferendo,cetera nequaquam simili ratione modoqueaestimat et, nisi quae terris semota suisquetemporibus defuncta videt, fastidit et odit;sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis,quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regumvel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,pontificum libros, annosa volumina vatumdictitet Albano Musas in monte locutas.Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaequescripta vel optima, Romani pensantur eademscriptores trutina, non est quod multa loquamur:nil intra est olea, nil extra est in nuce duri;venimus ad summum fortunae, pingimus atquepsallimus et luctamur Achivis doctius unctis.Si meliora dies, ut vina, poemata reddit,scire velim, chartis pretium quotus arroget annus.scriptor abhinc annos centum qui decidit, interperfectos veteresque referri debet an intervilis atque novos? excludat iurgia finis.est vetus atque probus, centum qui perficit annos.quid, qui deperiit minor uno mense vel anno,