gaude quod spectant oculi te mille loquentem;navus mane forum et vespertinus pete tectum,ne plus frumenti dotalibus emetat agrisMutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas,defodiet condetque nitentia, cum bene notumporticus Agrippae, via te conspexerit Appi,ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus.Si latus aut renes morbo temptantur acuto,quaere fugam morbi, vis recte vivere: quis non?si Virtus hoc una potest dare, fortis omissishoc age deliciis. Virtutem verba putas etlucum ligna: cave ne portus occupet alter,ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;mille talenta rotundentur, totidem altera, porro ettertia succedant et quae pars quadret acervum.scilicet uxorem cum dote fidemque et amicoset genus et formam regina Pecunia donat,ac bene nummatum decorat Suadela Venusque,mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex:ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,si posset centum scaenae praebere rogatus,qui possum tot? ait; “tamen et quaeram et quot habebomittam:” post paulo scribit sibi milia quinqueesse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis,exilis domus est, ubi non et multa supersuntet dominum fallunt et prosunt furibus. ergosi res sola potest facere et servare beatum,hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.Si fortunatum species et gratia praestat,mercemur servum, qui dictet nomina, laevumqui fodicet latus et cogat trans pondera dextramporrigere: “hic multum in Fabia valet, ille Velina;cui libet hic fasces dabit eripietque curulecui volet importunus ebur.” frater, pater adde:ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.Si bene qui cenat bene vivit, lucet, eamusquo ducit gula; piscemur, venemur, ut olimGargilius, qui mane plagas, venabula, servos