dat veniam somnumque dies; impune licebitaestivam sermone benigno tendere noctem.Quo mihi fortunam, si non conceditur uti?parcus ob heredis curam nimiumque severusadsidet insano, potare et spargere floresincipiam, patiarque vel inconsultus haberi.quid non ebrietas dissignat ? operta recludit,spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,sollicitis animis onus eximit, addocet artes.fecundi calices quem non fecere disertum?contracta quem non in paupertate solutum?Haec ego procurare et idoneus imperor et noninvitus, ne turpe toral, ne sordida mappacorruget naris, ne non et cantharus et lanxostendat tibi te, ne fidos inter amicossit qui dicta foras eliminet, ut coeat pariungaturque pari. Butram tibi Septiciumque,et nisi cena prior potiorque puella Sabinumdetinet, adsumam. locus est et pluribus umbris:sed nimis arta premunt olidae convivia caprae,tu quotus esse velis rescribe et rebus omissisatria servantem postico falle clientem.Nil admirari prope res est una, Numici,solaque quae possit facere et servare beatum,hunc solem et stellas et decedentia certistempora momentis sunt qui formidine nullaimbuti spectent: quid censes munera terrae,quid maris extremos Arabas ditantis et Indos,ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis,quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?Qui timet his adversa, fere miratur eodemquo cupiens pacto: pavor est utrobique molestus,improvisa simul species exterret utrumque.gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,si, quicquid vidit melius peiusve sua spe,defixis oculis animoque et corpore torpet?insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,ultra quam satis est Virtutem si petat ipsam.I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artessuspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;