auriculas citharae collecta sorde dolentis.sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.Sperne voluptates; nocet empta dolore voluptas,semper avarus eget; certum voto pete finem.invidus alterius macrescit rebus opimis;invidia Siculi non invenere tyrannimaius tormentum, qui non moderabitur irae,infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,dum poenas odio per vim festinat inulto,ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paretimperat; hunc frenis, hunc tu compesce catena.Fingit equum tenera docilem cervice magisterire viam qua monstret eques; venaticus, ex quotempore cervinam pellem latravit in aula,militat in silvis catulus, nunc adhibe puropectore verba puer, nunc te melioribus offer,quo semel est imbuta recens, servabit odoremtesta diu. quod si cessas aut strenuus anteis,nec tardum opperior nec praecedentibus insto.Iuli Flore, quibus terrarum militet orisClaudius Augusti privignus, scire laboro.Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus,an freta vicinas inter currentia turris,an pingues Asiae campi collesque morantur?Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?bella quis et paces longum diffundit in aevum?quid Titius, Romana brevi venturus in ora?Pindarici fontis qui non expalluit haustus,fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet?ut meminit nostri? fidibusne LatinisThebanos aptare modos studet auspice Musa,an tragica desaevit et ampullatur in arte?quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus,privatas ut quaerat opes et tangere vitetscripta Palatinus quaecumque recepit Apollo,ne, si forte suas repetitum venerit olimgrex avium plumas, moveat cornicula risumfurtivis nudata coloribus, ipse quid audes?quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum