hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque,quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.seditione, dolis, scelere atque libidine et iraIliacos intra muros peccatur et extra.Rursus, quid virtus et quid sapientia possit,utile proposuit nobis exemplar Ulixen,qui domitor Troiae multorum providus urbeset mores hominum inspexit, latumque per aequor,dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multapertulit, adversis rerum immersabilis undis.Sirenum voces et Circae pocula nosti;quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,sub domina meretrice fuisset turpis et excors,vixisset canis immundus vel amica luto sus.nos numerus sumus et fruges consumere nati,sponsi Penelopae nebulones, Alcinoiquein cute curanda plus aequo operata iuventus,cui pulchrum fuit in medios dormire dies etad strepitum citharae cessatum ducere curam.Ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones;ut te ipsum serves, non expergisceris? atquisi noles sanus, curres hydropicus; et niposces ante diem librum cum lumine, si nonintendes animum studiis et rebus honestis,invidia vel amore vigil torquebere. nam curquae laedunt oculum festinas demere; si quidest animum, differs curandi tempus in annum?dimidium facti qui coepit habet; sapere aude;incipe! qui recte vivendi prorogat horam,rusticus exspectat dum defluat amnis; at illelabitur et labetur in omne volubilis aevumQuaeritur argentum puerisque beata creandisuxor, et incultae pacantur vomere silvae:quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.non domus et fundus, non aeris acervus et auriaegroto domini deduxit corpore febris,non animo curas; valeat possessor oportet,si comportatis rebus bene cogitat uti.qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res,ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,