praeteragendus equus, “quo tendis? non mihi Cumasest iter aut Baias,” laeva stomachosus habenadicet eques; sed equi frenato est auris in ore);maior utrum populum frumenti copia pascat;collectosne bibant imbres puteosne perennisiugis aquae (nam vina nihil moror illius orae:rure meo possum quidvis perferre patique;ad mare cum veni, generosum et lene requiro,quod curas abigat, quod cum spe divite manetin venas animumque meum, quod verba ministret,quod me Lucanae iuvenem commendet amicae);tractus uter pluris lepores, uter educet apros;utra magis piscis et echinos aequora celent,pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,scribere te nobis, tibi nos accredere par est.Maenius, ut rebus maternis atque paternisfortiter absumptis urbanus coepit haberiscurra vagus, non qui certum praesepe teneret,impransus non qui civem dinosceret hoste,quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,pernicies et tempestas barathrumque macelli,quidquid quaesierat, ventri donabat avaro.hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nilaut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset;scilicet ut ventres lamna candente nepotumdiceret urendos correctus Bestius. idem,quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omneverterat in fumum et cinerem, non hercule miror,aiebat, “si qui comedunt bona, cum sit obesonil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.”Nimirum hic ego sum. nam tuta et parvola laudo,cum res deficiunt, satis inter vilia fortis :verum ubi quid melius contingit et unctius, idemvos sapere et solos aio bene vivere, quorumconspicitur nitidis fundata pecunia villis.Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,arvo pascat erum an bacis opulentet olivae,pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo,scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.