frigus collegit, furnos et balnea laudatut fortunatam plene praestantia vitam;nec si te validus iactaverit Auster in alto,idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quodpaenula solstitio, campestre nivalibus auris,per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.dum licet ac voltum servat Fortuna benignum,Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens,tu quamcumque deus tibi fortunaverit horamgrata sume manu, neu dulcia differ in annum;ut quocumque loco fueris vixisse libenterte dicas, nam si ratio et prudentia curas,non locus effusi late maris arbiter aufert,caelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt,strenua nos exercet inertia: navibus atquequadrigis petimus bene vivere, quod petis hic est,est Ulubris, animus si te non deficit aequus.Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Ieci,si recte frueris, non est ut copia maiorab Iove donari possit tibi. tolle querellas:pauper enim non est, cui rerum suppetit usus,si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nildivitiae poterunt regales addere maius.si forte in medio positorum abstemius herbisvivis et urtica, sic vives protinus, ut teconfestim liquidus Fortunae rivus inauret,vel quia naturam mutare pecunia nescit,vel quia cuncta putas una virtute minora.Miramur, si Democriti pecus edit agelloscultaque, dum peregre est animus sine corpore velox;cum tu inter scabiem tantam et contagia lucrinil parvum sapias et adhuc sublimia cures:quae mare compescant causae, quid temperet annum,stellae sponte sua iussaene vagentur et errent,quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,quid velit et possit rerum concordia discors,Empedocles an Stertinium deliret acumen.Verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas,utere Pompeio Grospho et, si quid petet, ultro