laudaturque domus longos quae prospicit agros.Naturam expelles furca, tamen usque recurret,et mala perrumpet furtim fastidia victrix.Non, qui Sidonio contendere callidus ostronescit Aquinatem potantia vellera fucum,certius accipiet damnum propiusve medullis,quam qui non poterit vero distinguere falsum,quem res plus nimio delectavere secundae,mutatae quatient. si quid mirabere, ponesinvitus, fuge magna: Meet sub paupere tectoreges et regum vita praecurrere amicos.Cervus equum pugna melior communibus herbispellebat, donec minor in certamine longoimploravit opes hominis frenum que recepit;sed postquam victor violens discessit ab hoste,non equitem dorso, non frenum depulit ore.sic qui pauperiem veritus potiore metallislibertate caret, dominum vehet improbus atqueserviet aeternum, quia parvo nesciet uti.cui non conveniet sua res, ut calceus olim,si pede maior erit, subvertet, si minor, uret.Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,nec me dimittes incastigatum, ubi pluracogere quam satis est ac non cessare videbor,imperat aut servit collecta pecunia cuique,tortum digna sequi potius quam ducere funem.Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,excepto quod non simul esses, cetera laetus.Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,Zmyrna quid et Colophon? maiora minorave fama,cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?an venit in votum Attalicis ex urbibus una,an Lebedum laudas odio maris atque viarum?scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atqueFidenis vicus; tamen illic vivere vellem,oblitusque meorum, obliviscendus et illis,Neptunum procul e terra spectare furentem.Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoqueaspersus, volet in caupona vivere; nec qui