Prima dicte mihi, summa dicende Camena,spectatum satis et donatum iam rude quaeris,Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.non eadem est aetas, non mens. Veianius armisHerculis ad postem fixis latet abditus agro,ne populum extrema totiens exoret harena,est mihi purgatam crebro qui personet aurem:“solve senescentem mature sanus equum, nepeccet ad extremum ridendus et ilia ducat.”Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum;condo et compono quae mox depromere possim.ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:nullius addictus iurare in verba magistri,quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.nunc agilis fio et mersor civilibus undis,virtutis verae custos rigidusque satelles;nunc in Aristippi furtim praecepta relaboret mihi res, non me rebus, subiungere conor.Ut nox longa quibus mentitur amica, diesquelonga videtur opus debentibus, ut piger annuspupillis, quos dura premit custodia matrum;sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spemconsiliumque morantur agendi naviter id quodaeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,aeque neglectum pueris senibusque nocebit,restat ut his ego me ipse regam solerque elementis,non possis oculo quantum contendere Lynceus,non tamen idcirco contemnas lippus inungui;nec quia desperes invicti membra Glyconis,nodosa corpus nolis prohibere cheragra.est quadam prodire tenus, si non datur ultra.Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorempossis et magnam morbi deponere partem.laudis amore tumes; sunt certa piacula, quae teter pure lecto poterunt recreare libello.invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,si modo culturae patientem commodet aurem.