ut melius muria quod testa marina remittat.”interea suspensa gravis aulaea ruinasin patinam fecere, trahentia pulveris atriquantum non Aquilo Campanis excitat agris.nos maius veriti, postquam nihil esse periclisensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut sifilius inmaturus obisset, flere. quis essetfinis, ni sapiens sic Nomentanus amicumtolleret: “heu, Fortuna, quis est crudelior in noste Deus? ut semper gaudes inludere rebushumanis!” Varius mappa conpescere risumvix poterat. Balatro suspendens omnia naso“haec est condicio vivendi” aiebat, “eoqueresponsura tuo numquam est par fama labori.tene, ut ego accipiar laute, torquerier omnisollicitudine districtum, ne panis adustus,ne male conditum ius adponatur, ut omnespraecincti recte pueri comptique ministrent.adde hos praeterea casus, aulaea ruant si,ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso.sed convivatoris, uti ducis, ingenium resadversae nudare solent, celare secundae.”Nasidienus ad haec “tibi Di, quaecumque preceris,commoda dent: ita vir bonus es convivaque comis”et soleas poscit. tum in lecto quoque videresstridere secreta divisos aure susurros.’‘nullos his mallem ludos spectasse; sed illaredde age quae deinceps risisti.’ ‘Vibidius dumquaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena,quod sibi poscenti non dentur pocula, dumqueridetur fictis rerum Balatrone secundo,Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arteemendaturus fortunam; deinde secutimazonomo pueri magno discerpta ferentesmembra gruis sparsi sale multo non sine farre,pinguibus et ficis pastum iecur anseris albaeet leporum avolsos, ut multo suavius, armos,quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adustovidimus et merulas poni et sine clune palumbis,suavis res, si non causas narraret earum et