perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpicolla iugo Liber, “liber sum” dic age. non quis.urget enim dominus mentem non lenis et acrissubiectat lasso stimulos versatque negantem.vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaequeaut Pacideiani contento poplite mirorproelia rubrica picta aut carbone, velut sire vera pugnent, feriant vitentque moventesarma viri? nequam et cessator Davus; at ipsesubtilis veterum iudex et callidus audis.nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingensvirtus atque animus cenis responsat opimis?obsequium ventris mihi perniciosius est cur?tergo plector enim. qui tu inpunitior illa,quae parvo sumi nequeunt, obsonia captas?nempe inamarescunt epulae sine fine petitaeinlusique pedes vitiosum ferre recusantcorpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uvamfurtiva mutat strigili: qui praedia vendit,nil servile gulae parens habet? adde, quod idemnon horam tecum esse potes, non otia recteponere teque ipsum vitas fugitivus et erro,iam vino quaerens, iam somno fallere curam,frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.’‘unde mihi lapidem?’ ‘quorsum est opus?’ ‘unde sagittas?’‘aut insanit homo aut versus facit.’ ‘ocius hinc teni rapis, accedes opera agro nona Sabino.’‘Ut Nasidieni iuvit te cena beati?nam mihi quaerenti convivam dictus here illicde medio potare die.’ ‘sic, ut mihi numquamin vita fuerit melius.’ ‘da, si grave non est,quae prima iratum ventrem placaverit esca.’‘in primis Lucanus aper: leni fuit Austrocaptus, ut aiebat cenae pater: acria circumrapula, lactucae, radices, qualia lassumpervellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa.his ut sublatis puer alte cinctus acernamgausape purpureo mensam pertersit et altersublegit quodcumque iaceret inutile quodque