dimittit neque famosum neque sollicitum, neditior aut formae melioris meiat eodem.tu cum proiectis insignibus, anulo equestriRomanoque habitu, prodis ex iudice Dama,turpis odoratum caput obscurante lacerna,non es quod simulas? metuens induceris atquealtercante libidinibus tremis ossa pavore.quid refert, uri virgis ferroque necariauctoratus eas, an turpi clausus in arca,quo te demisit peccati conscia erilis,contractum genibus tangas caput? estne maritomatronae peccantis in ambo iusta potestas,in corruptorem vel iustior? illa tamen senon habitu mutatve loco peccatve superne,cum te formidet mulier neque credat amanti.ibis sub furcam prudens dominoque furenticonmittes rem omnem et vitam et cum corpore famamevasti: credo, metues doctusque cavebis:quaeres, quando iterum paveas iterumque perirepossis, o totiens servus. quae belua ruptis,cum semel effugit, reddit se prava catenis?“non sum moechus” ais. neque ego hercule fur, ubi vasapraetereo sapiens argentea. tolle periclum:iam vaga prosiliet frenis natura remotis.tune mihi dominus, rerum imperiis hominumquetot tantisque minor, quem ter vindicta quaterqueinposita haud umquam misera formidine privet?adde super, dictis quod non levius valeat; nam,sive vicarius est, qui servo paret, uti mosvester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempetu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atqueduceris ut nervis alienis mobile lignum.quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,responsare cupidinibus, contemnere honoresfortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,externi nequid valeat per leve morari,in quem manca ruit semper fortuna. potesneex his ut proprium quid noscere? quinque talentaposcit te mulier, vexat foribusque repulsum