aedibus ex magnis subito se conderet undemundior exiret vix libertinus honeste;iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenisvivere, Vertumnis quotquot sunt natus iniquis.scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragracontudit articulos, qui pro se tolleret atquemitteret in phimum talos, mercede diurnaconductum pavit: quanto constantior isdemin vitiis, tanto levius miser ac prior illoqui iam contento, iam laxo fune laborat.’‘non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,furcifer?’ ‘ad te, inquam.’ ‘quo pacto, pessime?’ ‘laudasfortunam et mores antiquae plebis, et idem,siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses,aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,aut quia non firmus rectum defendis et haeresnequiquam caeno cupiens evellere plantam.Romae rus optas; absentem rusticus Urbemtollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatusad cenam, laudas securum holus ac, velut usquamvinctus eas, ita te felicem dicis amasque,quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad seMaecenas serum sub lumina prima venireconvivam: “nemon’ oleum fert ocius? ecquisaudit?” cum magno blateras clamore fugisque.Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,discedunt. “etenim fateor me” dixerit ille“duci ventre levem, nasum nidore supinor,inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultroinsectere velut melior verbisque decorisobvolvas vitium?” quid, si me stultior ipsoquingentis empto drachmis deprenderis? auferme voltu terrere; manum stomachumque teneto,dum quae Crispini docuit me ianitor edo.te coniunx aliena capit, meretricula Davum:peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi menatura intendit, sub clara nuda lucernaquaecumque excepit turgentis verbera caudaeclunibus aut agitavit equum lasciva supinum,