cum pater ipse domus palea porrectus in hornaesset ador loliumque, dapis meliora relinquens.tandem urbanus ad hunc “quid te iuvat” inquit, “amice,praerupti nemoris patientem vivere dorso?vis tu homines urbemque feris praeponere silvis?carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quandomortalis animas vivunt sortita neque ulla estaut magno aut parvo leti fuga: quo, bone, circa,dum licet, in rebus iucundis vive beatus,vive memor, quam sis aevi brevis.” haec ubi dictaagrestem pepulere, domo levis exsilit; indeambo propositum peragunt iter, urbis aventesmoenia nocturni subrepere. iamque tenebatnox medium caeli spatium, cum ponit uterquein locuplete domo vestigia, rubro ubi coccotincta super lectos canderet vestis eburnosmultaque de magna superessent fercula cena,quae procul exstructis inerant hesterna canistris.ergo ubi purpurea porrectum in veste locavitagrestem, veluti succinctus cursitat hospescontinuatque dapes nec non verniliter ipsisfungitur officiis, praelambens omne quod adfert.ille cubans gaudet mutata sorte bonisquerebus agit laetum convivam, cum subito ingensvalvarum strepitus lectis excussit utrumque.currere per totum pavidi conclave magisqueexanimes trepidare, simul domus alta Molossispersonuit canibus. tum rusticus: “haud mihi vitaest opus hac” ait et “valeas: me silva cavosquetutus ab insidiis tenui solabitur ervo.”’‘Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere servospauca reformido.’ ‘Davusne?’ ‘ita, Davus, amicummancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est,ut vitale putes.’ ‘age libertate Decembri,quando ita maiores voluerunt, utere: narra.’‘pars hominum vitiis gaudet constanter et urgetpropositum; pars multa natat, modo recta capessens,interdum pravis obnoxia. saepe notatuscum tribus anellis, modo laeva Priscus inanivixit inaequalis, clavum ut mutaret in horas,