si veneror stultus nihil horum ‘o si angulus illeproximus accedat, qui nunc denormat agellum!’‘o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi,thesauro invento qui mercennarius agrumillum ipsum mercatus aravit, dives amicoHercule!’, si quod adest gratum iuvat, hac prece te oro:pingue pecus domino facias et cetera praeteringenium, utque soles, custos mihi maximus adsis.ergo ubi me in montes et in arcem ex Urbe removi,quid prius inlustrem Satyris Musaque pedestri?nec mala me ambitio perdit nec plumbeus austerAutumnusque gravis, Libitinae quaestus acerbae.matutine pater, seu Iane libentius audis,unde homines operum primos vitaeque laboresinstituunt — sic Dis placitum —, tu carminis estoprincipium. Romae sponsorem me rapis: ‘eia,ne prior officio quisquam respondeat, urge.’sive aquilo radit terras seu bruma nivaleminteriore diem gyro trahit, ire necesse est.postmodo quod mi obsit clare certumque locutoluctandum in turba et facienda iniuria tardis.‘quid tibi vis, insane?’ et ‘quam rem agis?’ inprobus urgetiratis precibus, ‘tu pulses omne quod obstat,ad Maecenatem memori si mente recurras.’hoc iuvat et melli est, non mentiar. at simul atrasventum est Esquilias, aliena negotia centumper caput et circa saliunt latus. ‘ante secundamRoscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.’‘de re communi scribae magna atque nova teorabant hodie meminisses, Quinte, reverti.’‘inprimat his cura Maecenas signa tabellis.’dixeris: ‘experiar’: ‘si vis, potes,’ addit et instat.septimus octavo propior iam fugerit annus,ex quo Maecenas me coepit habere suorumin numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raedavellet iter faciens et cui concredere nugashoc genus: ‘hora quota est?’ ‘Thraex est Gallina Syro par?’‘matutina parum cautos iam frigora mordent’,et quae rimosa bene deponuntur in aure.per totum hoc tempus subiectior in diem et horam