invidiae noster. ludos spectaverat, unaluserat in campo: ‘Fortunae filius’ omnes.frigidus a Rostris manat per compita rumor:quicumque obvius est, me consulit: ‘o bone — nam tescire, Deos quoniam propius contingis oportet — ,numquid de Dacis audisti?’ ‘nil equidem.’ ‘ut tusemper eris derisor.’ ‘at omnes Di exagitent me,si quicquam.’ ‘quid? militibus promissa Triquetrapraedia Caesar an est Itala tellure daturus?’iurantem me scire nihil mirantur ut unumscilicet egregii mortalem altique silenti.perditur haec inter misero lux non sine votis:o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebitnunc veterum libris, nunc somno et inertibus horisducere sollicitae iucunda oblivia vitae?o quando faba Pythagorae cognata simulqueuncta satis pingui ponentur holuscula lardo?o noctes cenaeque Deum, quibus ipse meiqueante larem proprium vescor vernasque procacispasco libatis dapibus. prout cuique libido est,siccat inaequalis calices conviva solutuslegibus insanis, seu quis capit acria fortispocula seu modicis uvescit laetius. ergosermo oritur, non de villis domibusve alienis,nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nospertinet et nescire malum est, agitamus, utrumnedivitiis homines an sint virtute beati,quidve ad amicitias, usus rectumne, trahat noset quae sit natura boni summumque quid eius.cervius haec inter vicinus garrit anilisex re fabellas. siquis nam laudat Arellisollicitas ignarus opes, sic incipit: ‘olimrusticus urbanum murem mus paupere ferturaccepisse cavo, veterem vetus hospes amicum,asper et attentus quaesitis, ut tamen artumsolveret hospitiis animum. quid multa? neque illesepositi ciceris nec longae invidit avenae,aridum et ore ferens acinum semesaque lardifrusta dedit, cupiens varia fastidia cenavincere tangentis male singula dente superbo,