quam nequiere proci recto depellere cursu?’‘venit enim magnum donandi parca iuventusnec tantum Veneris quantum studiosa culinae.sic tibi Penelope frugi est; quae si semel unode sene gustarit tecum partita lucellum,ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebisex testamento sic est elata: cadaverunctum oleo largo nudis umeris tulit heres,scilicet elabi si posset mortua; credo,quod nimium institerat viventi. cautus aditoneu desis operae neve immoderatus abundes.difficilem et morosum offendet garrulus: ultra‘non’ ‘etiam’ sileas; Davus sis comicus atquestes capite obstipo, multum similis metuenti.obsequio grassare; mone, si increbruit aura,cautus uti velet carum caput; extrahe turbaoppositis umeris; aurem substringe loquaci.inportunus amat laudari: donec ‘ohe iam’ad Caelum manibus sublatis dixerit, urge:crescentem tumidis infla sermonibus utrem.cum te servitio longo curaque levarit,et certum vigilans “quartae sit partis Ulixes”audieris “heres”: “ergo nunc Dama sodalisnusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?”sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, estgaudia prodentem voltum celare. sepulcrumpermissum arbitrio sine sordibus exstrue: funusegregie factum laudet vicinia. siquisforte coheredum senior male tussiet, huic tudic, ex parte tua seu fundi sive domus sitemptor, gaudentem nummo te addicere. sed meimperiosa trahit Proserpina: vive valeque.’Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,hortus ubi et tecto vicinus iugis aquae fonset paulum silvae super his foret. auctius atqueDi melius fecere. bene est. nil amplius oro,Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis.si neque maiorem feci ratione mala remnec sum facturus vitio culpave minorem,