non magni pendis, quia contigit; at mihi curanon mediocris inest, fontis ut adire remotosatque haurire queam vitae praecepta beatae.’‘Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petentiresponde, quibus amissas reparare queam resartibus atque modis. quid rides?’ ‘iamne dolosonon satis est Ithacam revehi patriosque penatisadspicere?’ ‘o nulli quicquam mentite, vides utnudus inopsque domum redeam te vate, neque illicaut apotheca procis intacta est aut pecus: atquiet genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.’quando pauperiem missis ambagibus horres,accipe qua ratione queas ditescere. turdussive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc,res ubi magna nitet domino sene; dulcia pomaet quoscumque feret cultus tibi fundus honoresante Larem gustet venerabilior Lare dives.qui quamvis periurus erit, sine gente, cruentussanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illitu comes exterior, si postulet, ire recuses.’‘utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiaeme gessi, certans semper melioribus.’ ‘ergopauper eris.’ ‘fortem hoc animum tolerare iubebo;et quondam maiora tuli. tu protinus, undedivitias aerisque ruam, dic, augur, acervos.’‘dixi equidem et dico: captes astutus ubiquetestamenta senum neu, si vafer unus et alterinsidiatorem praeroso fugerit hamo,aut spem deponas aut artem inlusus omittas.magna minorve foro si res certabitur olim,vivet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultroqui meliorem audax vocet in ius, illius estodefensor; fama civem causaque prioremsperne, domi si gnatus erit fecundave coniux.“Quinte” puta aut “Publi” — gaudent praenomine mollesauriculae — “tibi me virtus tua fecit amicum.ius anceps novi, causas defendere possum;eripiet quivis oculos citius mihi quam tecontemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est,nequid tu perdas neu sis iocus.” ire domum atque