ut suci melioris et ut magis alba rotundis,ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.cole suburbano qui siccis crevit in agrisdulcior: inriguo nihil est elutius horto.si vespertinus subito te oppresserit hospes,ne gallina malum responset dura palato,doctus eris vivam musto mersare Falerno:hoc teneram faciet. pratensibus optima fungisnatura est; aliis male creditur. ille salubrisaestates peraget, qui nigris prandia morisfiniet, ante gravem quae legerit arbore solem.Aufidius forti miscebat mella Falerno:mendose, quoniam vacuis conmittere venisnil nisi lene decet: leni praecordia mulsoprolueris melius. si dura morabitur alvus,mitulus et viles pellent obstantia conchaeet lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.lubrica nascentes inplent conchylia lunae;sed non omne mare est generosae fertile testae:murice Baiano melior Lucrina peloris,ostrea Circaeis, Miseno oriuntur echini,pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.nec sibi coenarum quivis temere arroget artem,non prius exacta tenui ratione saporum.nec satis est cara piscis averrere mensaignarum, quibus est ius aptius et quibus assislanguidus in cubitum iam se conviva reponet.umber et iligna nutritus glande rotundascurvat aper lances carnem vitantis inertem;nam Laurens malus est, ulvis et harundine pinguis.vinea submittit capreas non semper edulis.fecundae leporis sapiens sectabitur armos.piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,ante meum nulli patuit quaesita palatum.sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.nequaquam satis in re una consumere curam,ut siquis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,quali perfundat piscis securus olivo.Massica si caelo suppones vina sereno,nocturna siquid crassi est tenuabitur aura