speravit magnae laudi fore. quid simile istiGraecus Aristippus? qui servos proicere aurumin media iussit Libya, quia tardius irentpropter onus segnes. uter est insanior horum?nil agit exemplum, litem quod lite resolvit.siquis emat citharas, emptas conportet in unum,nec studio citharae nec Musae deditus ulli,si scalpra et formas non sutor, nautica velaaversus mercaturis: delirus et amensundique dicatur merito. qui discrepat istis,qui nummos aurumque recondit, nescius uticonpositis metuensque velut contingere sacrum?siquis ad ingentem frumenti semper acervumporrectus vigilet cum longo fuste neque illincaudeat esuriens dominus contingere granumac potius foliis parcus vescatur amaris;si positis intus Chii veterisque Falernimille cadis — nihil est: tercentum milibus, acrepotet acetum; age si et stramentis incubet unde-octoginta annos natus, cui stragula vestis,blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:nimirum insanus paucis videatur, eo quodmaxima pars hominum morbo iactatur eodem.filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres,dis inimice senex custodis? ne tibi desit?quantulum enim summae curtabit quisque dierum,unguere si caules oleo meliore caputquecoeperis inpexa foedum porrigine? quare,si quidvis satis est, peiuras, surripis, aufersundique? tun sanus? populum si caedere saxisincipias servosve tuos, quos aere pararis,insanum te omnes pueri clamentque puellae;cum laqueo uxorem interimis matremque veneno,incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argisnec ferro ut demens genetricem occidis Orestes.an tu reris eum occisa insanisse parenteac non ante malis dementem actum Furiis quamin matris iugulo ferrum tepefecit acutum?quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes,nil sane fecit quod tu reprehendere possis: