‘hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serva!’non magis audierit, quam Fusius ebrius olim,cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis‘mater, te appello’ clamantibus. huic ego volguserrori similem cunctum insanire docebo.insanit veteres statuas Damasippus emendo:integer est mentis Damasippi creditor? esto.‘accipe quod numquam reddas mihi’ si tibi dicam:tune insanus eris, si acceperis, an magis excorsreiecta praeda, quam praesens Mercurius fert?scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutaenodosi tabulas, centum, mille adde catenas:effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.cum rapies in ius malis ridentem alienis,fiet aper, modo avis, modo saxum et, cum volet, arborsi male rem gerere insani est, contra bene sani:putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perillidictantis, quod tu numquam rescribere possis.audire atque togam iubeo conponere, quisquisambitione mala aut argenti pallet amore,quisquis luxuria tristive superstitioneaut alio mentis morbo calet: huc propius me,dum doceo insanire omnis vos, ordine adite.danda est ellebori multo pars maxima avaris:nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem.heredes Staberi summam incidere sepulcro,ni sic fecissent, gladiatorum dare centumdamnati populo paria atque epulum arbitrio arri,frumenti quantum metit Africa. ‘sive ego praveseu recte hoc volui, ne sis patruus mihi’: credo,hoc Staberi prudentem animum vidisse. quid ergosensit, cum summam patrimoni insculpere saxoheredes voluit? quoad vixit, credidit ingenspauperiem vitium et cavit nihil acrius, ut, siforte minus locuples uno quadrante perisset,ipse videretur sibi nequior. ‘omnis enim res,virtus, fama, decus, divina humanaque pulchrisdivitiis parent; quas qui construxerit, illeclarus erit, fortis, iustus.’ ‘sapiensne?’ ‘etiam, et rexet quidquid volet.’ hoc veluti virtute paratum