respicere ignoto discet pendentia tergo.’‘Stoice, post damnum sic vendas omnia pluris,qua me stultitia, quoniam non est genus unum,insanire putas? ego nam videor mihi sanus.’‘quid, caput abscissum manibus cum portat Agavegnati infelicis, sibi tunc furiosa videtur?’‘stultum me fateor — liceat concedere veris —atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo meaegrotare putes animi vitio.’ ‘accipe: primumaedificas, hoc est longos imitaris, ab imoad summum totus moduli bipedalis, et idemcorpore maiorem rides Turbonis in armisspiritum et incessum: qui ridiculus minus illo?an, quodcumque facit Maecenas, te quoque verum est,tanto dissimilem et tanto certare minorem?absentis ranae pullis vituli pede pressisunus ubi effugit, matri denarrat, ut ingensbelua cognatos eliserit: illa rogare,quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset?‘maior dimidio.’ ‘num tanto?’ cum magis atquese magis inflaret, ‘non, si te ruperis,’ inquit,‘par eris.’ haec a te non multum abludit imago.adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.non dico horrendam rabiem — ’ ‘iam desine.’ ’ — cultummaiorem censu — ’ ‘teneas, Damasippe, tuis te.’’ — mille puellarum, puerorum mille furores — ’‘o maior tandem parcas, insane, minori.’‘Unde et quo, Catius?’ ‘non est mihi tempus, aventiponere signa novis praeceptis, qualia vincentPythagoran Anytique reum doctumque Platona.’‘peccatum fateor, cum te sic tempore laevointerpellarim; sed des veniam bonus, oro.quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.’‘quin id erat curae, quo pacto cuncta teneremutpote res tenuis, tenui sermone peractas.’‘ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.’‘ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.longa quibus facies ovis erit, illa memento,