‘sume, Catelle’: negat; si non des, optet. amatorexclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non,quo rediturus erat non arcessitus, et haeretinvisis foribus? ‘nec nunc, cum me vocet ultro,accedam? an potius mediter finire dolores?exclusit; revocat: redeam? non, si obsecret.’ ecceservus, non paulo sapientior ‘o ere, quae resnec modum habet neque consilium, ratione modoquetractari non volt. in amore haec sunt mala, bellum,pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritumobilia et caeca fluitantia sorte laboretreddere certa sibi, nihilo plus explicet ac siinsanire paret certa ratione modoque.’quid? cum Picenis excerpens semina pomisgaudes, si cameram percusti forte, penes te es?quid? cum balba feris annoso verba palato,aedificante casas qui sanior? adde cruoremstultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam.Hellade percussa Marius cum praecipitat se,cerritus fuit? an commotae crimine mentisabsolves hominem et sceleris damnabis eundemex more inponens cognata vocabula rebus?libertinus erat, qui circum compita siccuslautis mane senex manibus currebat et ‘unum’,— ‘quid tam magnum?’ addens — , ‘unum me surpite morti!Dis etenim facile est’ orabat, sanus utrisqueauribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus,exciperet dominus, cum venderet. hoc quoque volgusChrysippus ponit fecunda in gente Meneni.‘Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,’mater ait pueri mensis iam quinque cubantis,‘frigida si puerum quartana reliquerit, illomane die, quo tu indicis ieiunia, nudusin Tiberi stabit.’ casus medicusve levaritaegrum ex praecipiti: mater delira necabitin gelida fixum ripa febrimque reducet,quone malo mentem concussa? timore Deorum.”haec mihi Stertinius, sapientum octavos, amicoarma dedit, posthac ne conpellarer inultus.dixerit insanum qui me, totidem audiet atque