praeterea ne vos titillet gloria, iureiurando obstringam ambo: uter aedilis fueritvevestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,astuta ingenuum volpes imitata leonem?nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequamrem imperito, ac sicui videor non iustus, inultodicere quod sentit permitto.’ maxime regum,Di tibi dent capta classem redducere Troia.ergo consulere et mox respondere licebit?‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,putescit, totiens servatis clarus achivis,gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixenet Menelaum una mecum se occidere clamans.’tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natamante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,rectum animi servas? ‘quorsum?’ insanus quid enim Aiaxfecit? cum stravit ferro pecus, abstinuit vimuxore et gnato; mala multa precatus atridisnon ille aut Teucrum aut ipsum violavit Ulixen.‘verum ego, ut haerentis adverso litore naviseriperem, prudens placavi sanguine Divos.’nempe tuo, furiose? ‘meo, sed non furiosus.’qui species alias veris scelerisque tumultupermixtas capiet, commotus habebitur atquestultitiane erret nihilum distabit an ira.Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos:cum prudens scelus ob titulos admittis inanis,stas animo et purum est vitio tibi cum tumidum est cor?siquis lectica nitidam gestare amet agnam,huic vestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum,Pusam aut Pusillam appellet fortique maritodestinet uxorem: interdicto huic omne adimat iuspraetor et ad sanos abeat tutela propinquos.