non Pyladen ferro violare aususve sororemElectran, tantum maledicit utrique vocandohanc furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.pauper Opimius argenti positi intus et auri,qui Veientanum festis potare diebusCampana solitus trulla vappamque profestis,quondam lethargo grandi est oppressus, ut heresiam circum loculos et clavis laetus ovansquecurreret. hunc medicus multum celer atque fidelisexcitat hoc pacto: mensam poni iubet atqueeffundi saccos nummorum, accedere plurisad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’‘men’ vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’‘deficient inopem venae te, ni cibus atqueingens accedit stomacho fultura ruenti.tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu,quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit.quod latus aut renes morbo temptentur acutonon est periurus neque sordidus: inmolet aequishic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:naviget Anticyram. quid enim differt, barathronedones quidquid habes an numquam utare paratis?Servius Oppidius Canusi duo praedia, divesantiquo censu, gnatis divisse duobusfertur et hoc moriens pueris dixisse vocatisad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesqueferre sinu laxo, donare et ludere vidi,te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,extimui, ne vos ageret vesania discors,tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.quare per Divos oratus uterque Penatistu cave ne minuas, tu ne maius facias idquod satis esse putat pater et natura coercet.