‘Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultralegem tendere opus; sine nervis altera quidquidconposui pars esse putat similisque meorummille die versus deduci posse. Trebati,quid faciam? praescribe.’ ‘quiescas.’ ‘ne faciam, inquis,omnino versus?’ ‘aio.’ ‘peream male, si nonoptimum erat; verum nequeo dormire.’ ‘ter unctitransnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,inriguumque mero sub noctem corpus habento.aut si tantus amor scribendi te rapit, audeCaesaris invicti res dicere, multa laborumpraemia laturus.’ ‘cupidum, pater optime, viresdeficiunt; neque enim quivis horrentia pilisagmina nec fracta pereuntis cuspide Gallosaut labentis equo describit volnera Parthi.’‘attamen et iustum poteras et scribere fortem,Scipiadam ut sapiens Lucilius.’ ‘haud mihi dero,cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci,verba per attentam non ibunt Caesaris aurem:cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.’‘quanto rectius hoc quam tristi laedere versuPantolabum scurram Nomentanumque nepotem,cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.’‘quid faciam? saltat Milonius, ut semel ictoaccessit fervor capiti numerusque lucernis;Castor gaudet equis, ovo prognatus eodempugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorummilia: me pedibus delectat claudere verbaLucili ritu, nostrum melioris utroque.ille velut fidis arcana sodalibus olimcredebat libris neque, si male cesserat, usquamdecurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnisvotiva pateat veluti descripta tabellavita senis. sequor hunc, Lucanus an Appulus anceps;nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,quo ne per vacuum Romano incurreret hostis,sive quod Appula gens seu quod Lucania bellumincuteret violenta. sed hic stilus haud petet ultroquemquam animantem et me veluti custodiet ensis