Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illumqui pulchre nosset. consistimus. ‘unde venis etquo tendis?’ rogat et respondet. vellere coepiet pressare manu lentissima bracchia, nutans,distorquens oculos, ut me eriperet. male salsusridens dissimulare; meum iecur urere bilis.‘certe nescio quid secreto velle loqui teaiebas mecum.’ ‘memini bene, sed melioretempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tucurtis Iudaeis oppedere?’ ‘nulla mihi’ inquam‘relligio est.’ ‘at mi: sum paulo infirmior, unusmultorum. ignosces; alias loquar.’ huncine solemtam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac mesub cultro linquit. casu venit obvius illiadversarius et ‘quo tu, turpissime?’ magnainclamat voce, et ‘licet antestari?’ ego verooppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque,undique concursus. sic me servavit Apollo.Nempe inconposito dixi pede currere versusLucili. quis tam Lucili fautor inepte est,ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multourbem defricuit, charta laudatur eadem.nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sicet Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.ergo non satis est risu diducere rictumauditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus.est brevitate opus, ut currat sententia neu seinpediat verbis lassas onerantibus auris,et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso,defendente vicem modo rhetoris atque poetae,interdum urbani, parcentis viribus atqueextenuantis eas consulto. ridiculum acrifortius et melius magnas plerumque secat res.illi, scripta quibus comoedia prisca viris est,hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcherHermogenes umquam legit neque simius istenil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.‘at magnum fecit, quod verbis Graeca Latinismiscuit.’ o seri studiorum, quine putetisdifficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti